BCCCAP00000000000000000000548
DE DIGNITATE REGIA, th. 31, n. 259 193 ex praemissis necessario dimanat, ipse habuit ut malos ,et contumaces puniat. Ergo... 259. Scholion: Quo titulo Christus fuerit rex.-Dignitas regia obtl– neri potest titulo haereditario, vel electivo, vel acquisito. Nunc autem, Christus dignitatem regiam duplici titulo obtinuit, nem– pe vi unionis hypostaticae et vi redemptionis. 1. 0 ) Non fuit rex titulo haereditatis, nam etsi Christus descenderit ex familia regia, non tamen constat an ipse fuerit magis proximus Da– vidi; ceterum jus haereditarium sublatum erat a familia David tem– pore Jechoniae (20). 2. 0 ) Non fuit rex titulo electionis, nam nullibi constat Christum electum fuisse suffragiis populi; immo quando turbae voluerunt ipsum regem eligere, in montem fugit et se abscondit (21). 3. 0 ) Fuit rex titulo acquisitionis, nam sanguine suo Ecclesiam ac– qusivit (2:;•), a potestatE diaboli nos liberavit: <<eripuit nos de potestate tenebrarum et trastulit nos in regnum» suum (23), ita ut nos jam non simus nostri, sed Christi: «Non estis vestri», <<VOS autem Christi» _(24). Hinc Leo XIII: <<lmperat Christus non jure tantum nativo... sed etiam quaesito. Ipse enim eripuit nos de potestate tenebrarum, idem– que dedit redemptionem semetipsum pro omnibus (25). Ei ergo facti sunt populus acquisitionis _(26) non solum et catholici et quotquot chris– tianum Baptisma rite accepere, sed homines singuli et universi» (27). Et Pius XI: «At vero quid possit jucundius nobis suaviusque ad cogi– tandum accidere, quam Christum nobis jure non tantum nativo, sed etiam quaesito, scilicet redemptionis, imperare?» .(28). 4. 0 ) Sed ratio princeps dignitatis n,giae Christi desumenda est ex titulo unionis hypostaticae, nam si proprium regis est supra alia emi– nere, Christus qua horno, propter unionem ad Verbum, etiam in ejus natura assumpta, omnibus omnino creaturis praeeminet, et ab omnibus debE:t adorari, et in omnes habet imperium. Hinc Pius XI: «Ejus prin– cipatus illa nititur unione mirabili, quam hypostaticam appellant. Unde consequitur, non modo ut Christus ab angelis et hominibus Deus sit adorandus, sed etiam ut ejus imperio Hominis angeli et homines pa– reant et subjecti sint: nempe ut vel solo hypostaticae unionis nomine, Christus potestatem in universas creaturas obtineat» (29). Quare hoc sensu Christus dici potest rex jure nativo, seu titulo nati– vitatis. 5. 0 ) Denique tandem Christus rex dici potE:st titulo liberae electio– nis, nam illi qui suo imperio voluntarie et libenter Christo sese sub– jiciunt, Christum eligunt et agnoscunt tamquam suum regem et do– minum. (20) Jerem., 22, 30. (21) Joan., 6, 15. (22) Act. Apost., 20, 28. (23) Ad Colas., 1, 13. (24) I ad Cor., 6, 3, 23. (25) I Tim., 2, 6. (26) I Petr., 2, 9. (27) Encvcl. Annum sacrum, 25 maj. 1899. (28) Encycl. Quas primas, 1925; AAS., pag. 599. (29) lbid., pag. 598-599. MAN. THEOL. DOGM.-III.-14
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz