BCCCAP00000000000000000000548

192 DE VERBO INCARNATO, th. 31. n. 258 habens» (9) et «Oportet illum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus ejus» (10), et finis tune ,erit «cum tradiderit regnum Deo et Patri» ( 11). Jamvero haec omnia aliaque hujusmodi non dicuntur de Christo qua Deo, sed qua homine. Ergo Christus qua hamo est rex. Pra·eterea, Christus apparet tamquam legislator et judex, vera po– testate coactiva insignitus. l.º) Christus est Legislator, eo quod leges condit, mandata imponit: «Si diligitis me, mandata mea servate» ( 12). «Audístis quia dictum est antiquis: non occides. Ego autem dico vo– bis, quia omnis qui irascitur fratri suo reus erít judicio» ( 13). Apostolis praecipit ut omnes gentes doceant servare omnia quaecum– que ipse mandavit (14). Denique Christus Ecclesiam constituit, sacramenta decrevit, oblatio– nem sacrificii eucharistici praescripsit, aliaque multa edidit quae stric– tam obligationem in omnes inducunt. 2.º) Christus est Judex, eo quod ipsi competit judicium ferre forma omnino judiciali et solemni; Pater enim «omne judicium dedit Filio ... et potestatem dedit ei judicium /acere, quia Filius hominis est». Christus clenique ,,constitutus est a Deo judex vivorum et mortuo– rum» (15). 3. 0 ) Christus est exsecutor boni et malí, praemii et poenae, ita ut justos perducat ad possessionem regni caelestis ipsis parati a constitu– tione mundi, damnatos vero jubeat in ignem aeternum (15). Ex Patribus.- Stus. Athanasius: «Est autem ille qui judicat omnem terram, verus universorum rex et Dominus Jesus Christus, Filius Dei» (17). Stus. Cyrillus Alexandrinus: «Omnium, ut verbo dicam, creaturarum dominaturn obtinet ( Christus), n01¿ per vím extortum, nec aliunde in– vecturn, sed essentia sua et natura» (18). Ratione theologica.- Ille· vere dicitur rex cujus principatus exerce– tur triplici potestate, legifera scilicet, judiciaria et coactiva. Atqu.i Chris– tus qua horno hanc triplicem potestatem habuit. Ergo Christus qua ho– rno est rex. Et revera juxta revelationem Christus leges tulit •et Novum Testa– mentum condidit, judiciariam potestatem accepit a Patre.. juxta illud: «Omne judicium dedit (Pater) Filio» ( 19); potestatem coactivam, quae (9) Ad Coloss., 1, 13. (10) I ad Cor., 15, 24-25. (11) Ad Hebr., 2, 8. (12) Joan., 14, 15. (13) Mt., 5, 21. (14) Mt., 28, 20. (15) Act. A post., 10, 42; II Tim., 4, 1; II ad Thes., 1, 7 sqs. (16) Mt., 25, 34-41. (17) Apol. ad Constantinum imper., n. 26; PG., 25, 627. (18) In Joan. Evang., lib. 12; PG., 74, 622 {19) Joan., 5, 22.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz