BCCCAP00000000000000000000548
190 DE VERBO INCARNATO, th. 31, n. 256 ART, IV De regia Christi dignitate 256. Connexio materiae.- Cum regia Christi potestas quae hodie praesertim ab Ecclesia magno cum fructu celebratur, Christo qua horni– ni tum vi unionis hypostaticae tum vi peractae Redemptionis vindicari oporteat, opportunum nobis visum est de hac ultima Christi praeroga– tiva ad instar coronidis sermonem instituere, ita ut totius Tractatus de Verbo Incarnato sit veluti complementum atque conclusio. Et re quidem vera, regia Christi potestas ex sua unione hypostatica et redemptione necessario inferenda est, nam «rex» ille dicitur et est qui super alias principatum in aliquo ordine obtinet; sic rex dicitur ille qui splendore sui ingenii, aut suae eloquentiae facilitate et abun– dantia in mentibus aliorum hominum ita «regnat» ut vere suo imperio intellectuali alii homines subdantur; sic pariter «rex» voluntatum et cordium ille dicitur qui bonitate sua -et largitate et affabilitate homines ad se trahit eosque ad suam devotionem prompte et secure capit. Nunc autem, Christum qua hominem super omnes omnino creatu– ras rationales principatum obtinere, nimis clarum est quam ut probatio– ne indigeat, non tantum in mentibu_s per suam veritatem ,et doctrinam, sed etiam in cordibus per suum amorem et largitatem; quis enim in sapientia fuit sapientior, in arnore flagranti jlagrantior, in caritate splendida splendidior, in dulcedine dulcior, in rnansuetudine rnansue– tior, quis enim umquam exstitit aut ,exstare poterit umquam ipsi majar? Omni utique jure omnique vera ratione Rornanus Pontifex Pius XI in sua Encyclica «Quas primas» dicere potuit nerninem usque adeo ab universitate g,entium, ut Christum Jesurn, arnasse, nec arnaturn iri ali– quando contigisse aut in posterurn contingere posse ( 1). At non tantum in hac transJata et irnpropria vocabuli significatio– ne «rex» appellari debet Christus, sed etiam in vera -et stricta vocis acceptione; rex enim dicitur ille qui populum aut nationern triplici po– testate gubernat, legislativa scilicet, judiciaria et coactiva; jamvero Christum hac triplici potest:üe gaudere, r,evelatione constat, quandoqui– dem et leges tulit, et mundum univ-ersum suo judicio Pater tradidit, et denique poenas et praernia omnibus proposuit quibus aut puniantur in inferno ant in caelo cum ipso aeternaliter congaudere debeant. De hac igitur Christi regia potestate et dignitate sermo fit in prae– senti; et primo quidem dicemus quo sensu Christo conveniat haec prae– rogativa, an scilicet qua Deo vel etiam qua hornini; secundo, de ejus natura inquiremus; tertio deniqne, de ejus arnbitu et extensione dis– seremus. (1) Encycl. Quas primas, 11 dec. 1925: AAS., pag. 594.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz