BCCCAP00000000000000000000548

DE PERFECTIONE REDEMPTIONIS, th. 30, n. 253-255 189 Ratione theologica.- Valor moralis cujuslibet actionis mensuratur ex dignitate personae opercmtis. Atqui persona operans in casu nostro est persona Christi, dignitate infinita gaudens. Ergo satisfactio Christi fnit simpliciter infinita. Et ex eadem ratione probari potest quemlibet actum Christi, etsi in se et physice mínimum, nihilominus fuisse valore morali infinitum, eo quod fuerit elicitus a natura humana, cujus persona erat persona Verbi. 254. Scholion I: Utrum satisfactio Christi fuerit condigna ex se seu ex valore intrinseco operum, an, e contra, ex favore et extrinseca accep– tatione Dei.-Thomistae tenent primum; Scotistae vero, secundum; nos primam sententiam sequendam aestimamus, eo quod: L°) Apostolus opponit sacrificia Veteris Testamenti et sacrificium Christi Jamvero illa, etsi saepe iterentur, <<numquam possunt auferre peccata» (16); hoc autem, «una oblatione consummavit in sempiter– nurn sanctificatos» (17). Nunc autem, nullum esset Apostoli validum argumentum si sacrificium Christi fuisset valoris infiniti ex simJJlici ac– ceptatione Dei; nam Deus potuisset etiam acceptare sacrificia Veteris Testamenti. 2. 0 ) Satisfactio praestita a persona divina habet v:i1orem infinitum ex se. Atqui opera, quibus Christus satisfaciebat, praestita erant a per– sona divina. Ergo. 255. Scholion II: Utrum satisfactio Christi fuerit ex toto rigore jus– titiae.- Ut satisfactio sit ad rigorem justitiae, plura requiruntur, nem– pe: a) quod sit ad alterum, b) ad aequalitatem, cl ex bonis et viribus propriis, nec aliunde debitis, et d) quod creditor teneatur satisfactionem acceptare. Nunc autem, plures Theologi :08) negant satisfactionem Christi fuis– se secundmn rigorem justitiae; alii, e contra, affirmant (19). Prima sententia considerat actiones Christi secundum principium qua (natura humana) elicitae sunt, et dicit eas esse Deo debitas ratione creationis, obedientae, gratitudinis, religionis, etc., et ideo Christum non potuisse satisfacer€ secundum rigorem justitiae. Secunda sententia considerat actiones Christi secundum principium quod (persona divina), et dicit actiones Christi, etsi entitate sua physi– ca, seu prout procedunt ab humanitate Christi non satisfaciant secun– dum rigorem justitiae, bene tamen satisfacere secundum valorem mo– ralern, eo quod ipsae procedant a persona Verbi, nam actiones sunt sup– positorum; sub hoc igitur respectu actiones Christi nnn sunt sub do– minio Dei, nec ei debentur ratione creationis, obedientiae, etc., et ideo Christus satisfacere potuit secundum rigorem justitiae. (16) Ad Hebr., 10, 4-11. (17) Ibid., 14. (18) VASQUEZ, in III, disp_ 'l, c. 1 sqs.; DE LUGO, disp. 3, sect. 1, n. 4; MASTRIUS, in III Sent., disp. 4, q. 6, a. 2. (19) III, q. 1, ª· 2. ad 2; (l. 48, a. 2; Quodl., 2, a. 2; CAJETANUS, in III, q. 1, a 2; SALMANTICENSES, De Incarnatione, disp. 1, n. 214; STUS. BONAVENTURA, in III Sen t., dist. 20, q_ 5; SUAREZ, in III, disp. 4, sect. 5, n. 5, et sect. 6, n. 2, etc.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz