BCCCAP00000000000000000000548

188 DE VERBO INCARNATO, th. 30, n. 251-253 Stus. Cyrillus Hierosolymitanus: «Non tanta erat peccantium iniqui– tas, quanta ejus qui nostri gratia moriebatur justitia» (11). Stus. Anselmus: «pretiosior namque est vita hominis illius quam om– ne, quod Deus non est et superat omne debitum quod debent peccato– res pro satisfactione» (12). Pius XI: <<Copiosa Christi redemptio abunde nobis omnia delicta do– navit (13). Ratione theologica.- Multo majus opus est, magisque Deo satisfac– torium, Deum physice et realiter poenis et doloribus subjici, quam de– meritorium est Deum ipsum moraliter subjici arbitrio creaturae. Atqui in passione et marte Christus physice et realiter se subjecit poenis et doloribus, et in peccatis hominum Deus moraliter subjectus est arbitrio creaturae. Ergo satisfactio Christi majus opus fuit quam peccatum ho– minis. Aliis verbis, passio Christi opus est superabundans peccatum homi– nis, quia, dum satisfactio Christi, ex dignitate personae operantis, est simpliciter infinita, peccatum ut offensa Dei est solum secundum quid infinitum, ratione scilic,et actus ad majestatem infinitam Dei offensi. Pars 3.": Fuit etiam simpliciter infinita. Infinitum est illud quod limitibus caret; est simpliciter infinitum quando limitibus caret in omni ordine -et sub omni ratione; est secun– dum quid infinitum quando limitibus caret in aliquo, non VBrO in om– ni ordine. Sensus nostra-e theseos est quod satisfactio Christi nullum limitem seu terminum habeat. 252. Adversarii.-Aliqui Scotistae 04) dixerunt valorem satisfacto– rium Christi fuisse sirnpliciter finiturn. Censura.-- Est doctrina communis. 253. Probatur ex Clemente VI.- Christus «in ara crucis innocens immolatus, non guttam sanguinis modicam, quae tamen, propter unio– nem ad Verbum, pro redemptione totius generis humani suttecisset, sed copiase velut quoddam profluvium noscitur ettudisse... volens suis thesaurizare filiis pius pater, ut sic sit infinitus thesa1lrus homini– bus» (15). In verbi3 igitur habes satisfactionem Christi, propter unionem natu- · rae ad Verbum, valorem haber-e infinitum. (11} Cat., 13, c. 33; Journcl, 831. (12) Lib. Med., 2; PL., 158, 765. (13) Encycl. Miserentissimus Redemptor, 8 maj. 1928. (14) ScoTUS, in III Sent., dist. 19, q. un.; MASTRIUS, in III Sent., disp. 3, q. 8, a 2, n. 275; FRASSEN, De Incarnatione, t. 7, disp. 3, ª· 2, n. 2; MINGES, I, n. 588 sqs. · (15) DENZINGER, 550-553; non tamen constat de charactere definitionis hujus Bullae; cfr. DTC., 13, 1989.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz