BCCCAP00000000000000000000548
DE PERFECTIONE REDEMPTIONIS, th. 30, n. 250-251 187 Cfr. etiam Clementem VI in Bulla «Unigenitus Dei Filius», mox af– f€renda, n. 253. Catechismus Romanus nos docet quod passio · Domini «est integra atque omnibus numeris perfecta satisfactio, quam admirabili quadam ratione Jesus Christus pro peccatis nostris Deo Patri persolvit» (3). 250. Probatur ex Sacra Scriptura.- «Empti enim estis pretio mag– no» ( 4). «Habemus redemptionen per sanguinem ejus» (5). «Redempti estis ... pretioso sanguine quasi agni_ immaculat-¿ Christi et incontaminati» ( 6). In his documentis dicitur passionem et mortem Christi fuisse emp– tionem, redemptionem. Atqui non datur vera emptio nisi detur pre– tium aequivalens. Ergo satisfactio Christi fuit condigna. Ratione theologica.- Omnia opera Christi erant valoris infiniti, et ideo poterant tantam r,eparationem Deo offerr€ quantam horno per in– juriam Deo intulerat. Pars 2.ª: Fuit superabundans. Sensus hujus propositionis est quod passio et mors Christi majorem vim habuerint ad reparationem inferendam quam peccatum ad inju– riam Deo causandam; quare clicimus satisfactionem Christi superabun– dasse p€ccatum et injuriam. Censura.~ Est doctrina de fide divina catholica. Clemens VI in citata Bulla loquitur ele infinito thesauro merito– mm Christi, quo ins:nuare vicletur opera Christi valorem ínfiniturn sa– tisfactorium habuisse. Praeterea, Pius V damnavit hanc propositionem Baji: «Opera justi– tiae et temperantiae, quae Christus f ecit, ex dignitate personae operan– tis non traxerunt rnajorem valorem» (7). 251. Probatur ex Sacra Scriptura.-«Ubi abundavit delictum, super– abundavit gratia)) ( 8). «Non sicut delictum, ita et domun. Si enirn unius delicto multi mor– tui sunt, multo magis gratia Dei et clonurn in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit» (9). Ex Patribus.-Stus. Joannes Chrysostomus: «Longe plura quam debe– bamus solvit Christus, et tanto plura, quanto immensum pelagus ad stil– lam aquae collatum majus est» (10). (3) 1, 5, 15. (4) 1 ad Cor., 6, 20. (5) Ad Eph., 1, 7. (6) I Petr., 1, 18-19. (7) DENZINGER, 1019. (8) Ad Rorn., 5, 20. (9) Ad Rain., 5, 15. (10) In Epist. ad Rorn., hom. 10, n. 2; Journel, 1185.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz