BCCCAP00000000000000000000548
]86 DE VERBO INCARNATO, th. 30, n. 248-249 § II.- DE PERFECTIONE REDEMPTIONIS CHRISTI THESIS 30.ª: Redemptio Christi fuit condigna, superabundans et simpliciter infinita. Connexio materiae.-Post considerationem umversalitatis redemptio– nis Christi tum quoad omnes homines tum quoad omnia peccata, ma– xime vero quoad peccatum originale, agendum nobis est de ejus perfec– tione, et dicimus in thesi eam fuisse condignam, superabundantem et simpliciter infinitam. Pars. l.ª: Fuit condigna. 248. Explicatio terminorum.-Redemptio, seu quod idem est in prae– senti satisfactio, est «solutio voluntaria et integra rei debitae ad aequa– litatem», vel «illatae injuriae libera recompensatio ad aequa)itatem». Ejus divisio. Satisfactio potest esse: Perfecta vel imperfecta; perfec– ta, quando debitum solvitur aut injuria reparatur ad aequalitatem; im– perfecta, quando d-ebitor suo consilio aut petitione creditorem movet ad remitt-endum debitum, aut quando ipse partem debiti solummodo sol– vit eo quod creditor alteram partem. gratiose condonet. Proprie autem dicitur satisfacer-e ille qui debitum solvit vel inju– riam reparat ad aequalitaíem ita ut tantum sit pretium quod solvitur quantum fuit clebitum contractum. «!lle proprie satisfacit, ait Stus. Thomas, qui exhibet offenso id q1wd aeque vel magis diligi.t quam oderit offensam» (1). Satisfactio dicitur concligna quanclo aequalitas praetii aequivalet quantitati debiti; ex tato rigore juslitiae, qnando solutio verificat has conclitiones: a) ad alterum, b) ex bonis propriis, alio titulo non debitis €t sub domini.o creditoris non cont€ntis, et e) creditor teneatur satis– factionem acceptare. In thesi dicimus .satisfactionem Christi fuise de facto conclignam, sen ad aequalitatem; utrum autem fuerit condigna ex valore interno operis aut ex mera acceptatione clivina vel ex tato rigore justitiae, dice– tur in Scholion. 249. Adversarii.- Sunt, uti patet, omnes illi qui morti et passionl Christi denegant quamlibet rationem satisfactionis; sic Sociniani, jux– ta r¡uos Christus appellari debet Salvator non quia satisfecit pro peccato, sed quia verbo suo et exemplo viam salutis nobis ostendit; sic etiam Hermes et Gunther, juxta quos Chrístus in hunc mundum venerít ut gravítatem peccatí nos doceret; a fortíori igitur dicere debebant isti satisfactionem Christi non fuisse condignam, seu ad aequalitatem. Censura.- Est doctrina ele fide clivina: <cDominus noster, qui cum essemus inimici..., sua sanctissima passione in ligno crucis nobis justi– ficationem meruit et pro nobis Deo Patri satisfecit» (2). (1) III, q, 48, a. 2. (2) DENZINGER, 799.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz