BCCCAP00000000000000000000548
DE REDEMPTIONE UNIVERSAL!. th. 29, n. 246-247 demptio igitur Christi r,estringi non debet ad aliquam categoriam homi– num, sed potius extendi ad omnes homines, etiam ad parvulos, nam et isti homines sunt et in Adamo peccaverunt. Ex 'Traditione.-Stus. Joannes Chrysostomus: Quamquam enim non omnes lucraturus esset Christus, altamen pro omnibus mortuus est, quod suum erat implens ( 10). Stus. Gregorius Naziancenus: Dicit per «ipsos Christi cruciatus... re– formari non quidem hunc et non illmn, sed ejusdem Adam omnes par– ticipantes ( 11). Stus. Ambrosius: «Pro omnibus mortuus est, ut omnes servaret, quantum ad ipsum attinet; mors enim illa ex aequo respondebat om– niwn interitui; non autem exhaussit et sustulit omnia peccata quia ipsi noluerunt» (12). Pars 2.ª: Se extendit ad omnia peccata. ,, Agitur in praesenti de extensione satisfactionis Christi pro omni peccato; in peccato, uti scitur, duplex adest reatus, culpae scilicet et poenae; quare sensus est quod satisfactio Christi se ext-enderit ad omnia peccata, ita ut nulla sit culpa vel poena p,eccatis debita quae non pos– sit remitti ex Chrisfi satisfactione. Attamen id non prohibet quominus dicatur satisfactionem Christi fuisse principaliter pro peccato originali, eo quod p,eccatum originale sit extensivc majus et magis nocivum, quatenus fuit infectio totius na– turae. 247. Censura.- Est doctrina de fide, quam his verbis enuntiat Con– cilium Tridentinum: «Hunc (Christum) proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius pro peccatis nostris (13), non solum autem pro nostris, sed etiam pro totius mundi» (14). Probatur.-Juxta Sacram Scripturam Christus venit ut esset propi– tiatio pro peccatis nostris, immo autem pro totius mundi; ut nos de– leret ab omni iniquitate. Ergo redemptio Christi se extendit ad omnia peccata. Id etiam sequitur ex universalitate red.emptionis quoad omnes ho– mines, nam si omnes omnino homines possunt salvari, ideo est quia omnia eorum peccata, propter satisfactionem et merita Christi remitti possunt. Attamen doctrina est communissima et certa satisfactionem Chris– ti fuisse principaliter pro peccato originali; id enim colligitnr ex Sacra Scriptura, in qua Christus nobis exhibetur tamquam novus Adam, pec– catum primi Adami d-estruens et del-ens (15). (10) In Epist. acl Rom., hom. 26, n. 1; PG., 60, 638. (11) Or. 33, n. 9; .Journel, 998. ( 12) Epist. 41, c. 7; .Journel, 1252 (13) Acl Rom., 3, 25. ( 14) 1 .Joan., 2, 2; DENZINGER, 794. (15) Ad Rom., 5, 15; 1 ad Cor., 15, 21-22.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz