BCCCAP00000000000000000000548

184 DE VERBO INCARNATO, th. 29, n. 244-246 244. Adversarii. a) Praedestinatiani et Calvinistae, dixerunt Chris– tum pro salís praedestinatis mortuum fuisse. b) Jansenistae docuerunt semipelagianum esse cticere Christum pro omnibus mortuum fuisse. e) Vazquez contendit Christum mortuum non fuisse pro parvulis sine baptismate decedentibus.. 245. Censura.-1.º) Quod satisfactio Christi restringí non debeat ad solos praedestinatos, est doctrina de fide definita: «Semipelagianum est dicere Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse aut san– guinem fundisse». Haec propositio ab Innocentio X fuit «declarata et damnata u-ti fal– sa, temeraria, scandalosa, et intellecta ea sensu ut Christus pro salute dmntaxat praedestinatorum mortuus sit, impía, blasphema, contumelio– sa, divinae pietati derogans, et ha.eretica» (2). 2.º) Quod Christus mortuus sit saltem pro omnibus fidelibus, est doctrina de fide juxta illud quod dicitur in Symbolo: «Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis» (3). 3.º) Quod Christus mortuus sit pro omnibus adultis etiam infide– libus, est doctrina certa, immo fidei proxiJna: «Etsi ille ( Christus) pro omnibus mortuus est, non omnes tamen mortis ejus beneficiurn re– cipiunt, sed ii dumtaxat, quibus meritum passionis ejus communica– tur» (4). Praeterea Alexander VIII damnavit hanc propositionem: «Christus dedit semetipsum pro nobis oblationem Deo, non pro solis electis, sed pro omnibus et solis fidelibus» (5). 4.c) Communiter tenetur contra Vázquez Christum mortuum fuis– se pro omnibus omnino hominibus, etiam pro parvulis qui sine baptis– mate decedunt. 246. Probatur ex Sacra Scriptura.- «Ipse est provitiatio pro pecca– tis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mun– di» (G). ,<Qui est salvator omnium, maxime fidelium» (7). «Qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, hamo Chris– tus Jesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus» (8). «Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus» (9). Unde in Sacra Scriptura aperte dicitur Christum pro omnibus mor– tunm esse, esse salvatorem omnium, Deum velle salutem omnium... ; re- (2) DENZINGER, 1096. (3) DENZINGER, 86. ( 4) DENZINGER, 795. ( 5) DENZINGER, 1294 (6) I Joan., 2, 2. (7) I Tim., 4, 10. (8) I Tim., 2, 1-6. (9) 1I ad Cor., 5, 14.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz