BCCCAP00000000000000000000548

182 DE VERBO INCARNATO, th. 29, n. 241 Hinc Concilium Tridentinum duas admittit in Christo oblationes plene sacrificales: unam, in Coena; alteram vero in Cruce: «Deus et Dominus noster, etsi semel seipsum in ara Crucis.... Deo Patri oblaturus erat, tamen... in Coena novissima corpus et sanguinem suum, sub spe-. ciebus panis et vini, Deo Patri obtulit» (37). Nostris tamen in diebus P. De la Taille unum sacrificium admittit in Christo, cujus oblatio in Coena, immolatio vero in Cruce, locum habe– rent; unde juxta ipsum Coena et Crux sunt veluti duae partes essentia– les et constitutivae unius ejusdemque sacrificii, cujus oblatio inceperit in Coena, et cujus immolatio in Cruce finem imposuerit. Quid de hac sententia dicendum sit, cfr. tract. de SSma. Eucharistia, ubi de sacrificio Missae (38). Schollon U: Rejiciendus est e:cro1· Socinianorum.- Secundum quos Christus factus non esset sacerdos nisi die Ascensionis, ac proinde ab hac tantum die offerre inceperit sacrificium in caelo, Patrem scilicet interpellando pro nobis ejusque passionem et mortem ipsi offerendo pro nobis; nam juxta Apostolum Christus <<Per proprium sanguinem introivit scmcl in Sancta, aeterna redemptione inventa» (39), scilicet redemptione jam consummata et perfecta. Scholion III: Similiter 1·ejicienda est sententia Thalhofer.-Secun– dum quam Christus in caelo, etiam nunc, sacrificium suum renovaret, jugiter repetendo actus internos obcdicntiae erga mandatum Patris de morte perpetienda in cruce; nam haec actio sacrificalis Christi esset: a) vel pars constitutiva sacriíicii redemptionis, vel b) ejus pars realiter distincta ab actione sacrificali in cruce. Jamvero, in primo casu, dicen– dum esset sacrificium Christi in cruce non fuisse 1wrfectum, ac ideo nos non esse adhuc plene redemptos, quod est perabsurdum; in secundo, dicendum esset Christum offerre et immolare in raelo, non aliter ac in Missa offert et immolat mediante ministerio st'.Cf'rdotum, quod est aliquid omnino noz,um et inauditmn in doctrina Ecclesiae (40). · ART. III De universalitate et perfectione Redemptionis Christi. Agendum nobis •est in praesenti: a) de universalitate redemptionis Christi tum quoad homines tum quoad peccata, et b) de perfectione hu– jus redemptionis. (37) (38) (39) (40) Sess. 22, c. 1; DENZINGER, 938. Cfr. LEPIN, L'idée du sacrifice de la messe, pag. 688-697. Ad Hebr.. 9, 12. Cfr. PRAT, La the9l. ele Saint Paul, t. 1, pag. 537; DE LA TAILLE, Mysterium Fidei, elucid. 15; GRIVET, La messe de la terre et la messe du ciel, Paris, pag. 10, 45-50, etc.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz