BCCCAP00000000000000000000548

DE REDEMPTIONE CHRISTI, th. 28, n. 240-241 181 «Eum qui non noverat peccatum, pro nobís peccatum (id est, hos– tiam pro peccato) fecit» (25). «Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorern suavitatis» (26). Si tamen aliquod dubium superesset, auferretur profecto in Episto– la ad Hebr., in qua id -expresse edocemur: quod Christus fuit v,erus sa– cerdos, et quidem omnibus sac-erdotibus aaronicis longe pra-estantior; cum igitur sacerdos ideo sit a Deo constitutus ut offerat dona, d-ebuit et Christus oblationem redd·ere Deo: obtulit autem semetipsum. pro no– bis, €t sanguinem suum effudit in remissionem omnium peccatorum. «Hoc (autem) fecit semel, seipsurn offerenclo (27). «Sanguis Christi qui per Spiriturn Sancturn semetipsum obtulit im– maculatum Deo, emundabit conscientiarn nostrarn ab operibus rnortuis, ad serviendum Deo viventi)) (28). «Una enim oblatione consumrnavit in sempiternurn sanctificatos» (29). Ex Traditione.-Stus. Ignatius ait Christum esse «sumrnum ponti– ficem» (30). Origenes: Christus «fit ipse hostia et sacerdos»; «hostia est, quae pro peccato offertur, et sacerdos, qui offert hostiam» ( 31). Stus. Cyprianus: Christus Dominus «et Deus noster ipse est sumrnus sacerdos Dei Patris, et sacrificiurn Patri seipsurn obtulit» (32). Stus. Ambrosius: «Idern ergo sacerdos, idem et hostia» (33). Stus. Augustinus: «Sacerdos est (Christus), ipse offerens, et ipse oblatio» ( 34). Stus. Cyrillus Alexandrinus: «Seipsum Patri, pro nobis, tamquarn odoratissimam victimarn offert» (35). Ratione theologica.-Omnes conditiones quae requiruntur ad verum et proprie dictum sacrificium, adsunt in marte Christi: a) sacerdos, ipse Christus; b) oblatio sensibilis, ipse est victima quatenus horno, et expirans, ait: «Pater, in rnanus tuas comrnendo spiriturn meum. Et haec dicens expiravit» ( 36). 241. Scholion I: Sacrificium Christi in cruce fuit perfectum in ra– tione sacrificii.-0mnes omnino theologi profitentur sacrificum Crucis fuisse in se et ex se perfectum in ratione sacrificii, nihilque in eo desi– derari ad verum et proprie dictum sacrificium quod in ipsa nwrte in cruce non inveniatur. (25) Il ad Cor., 5, 21. (26) Ad Eph., 5, 2. (27) Ad lle/Jr., 7, 21. (28) Acl Ile/Jr., 9, 14. (29) Acl lle/Jr., 10, 14. (30) Ad Phil., 12, 2; Journel, 61. (31) In lib. Jesu, hom. 9, 6; in Lev., hom. 5, 3; in Rom., lib. 3, n. 8; Jour- nel, 498. (32) Epist. 63, 14; Journel. 5. 84. (33) De fide, lib. 3. c. 11, n. 87; Journel, 1268. (34) De Civ Dei, lib. 10, c. 20; Journel, 1745. (35) Aclv. Nestor., lib. 3, c. 1; Journel, 2129; plura, si vis, cfr. SThS., op. cit, n. 680-683. (36) Le., 23, 46.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz