BCCCAP00000000000000000000548
180 DE VERBO INCARNATO, th. 28, n. 239-240 fecit suipsius, qua totius generis humani depend-entiam erga Deum ex– pressit, atque ideo iram Dei placavit. Adve1·sarii.- Hanc thesim negant, uti patet, a) Rationalistae et Mo– dernistae, eo quod aut Christum sacerdotem rejiciunt aut indolem sa– crificalem mortis Cbristi penitus infitiantur _(18). b) Sociniani, qui ajunt mortem Christi in cruce non fuisse sacrifi– cium; admittunt tamen quamdam oblationem Christi caelestem (19). Censura.- Est doctrina de fide divina catholica definita. in Concilio Ephesino: «Pontificem et Apostolum confessionis nostrae factum esse Christwn divina Scriptura commemorat. Obtulit autem semetipsum pro nobis in odorem suavitatis Deo et Patri. Si quis autem Pontificem et Apostolum nostrum dicit factum non ipsmn Dei Verbum, quando caro factum est... a. s.» (20). Haec ,etiam doctrina supponitur in Concilio Tridentino, in quo hae.:: habentur: «Si quis dixerit blasphemiarn irrogari sanctissimo Christi sacrificio in cruce peracto per Missae sacrificium aut ílli per hoc de– rogari, a. s.» (21). «Qui in ara crucis seipsum cruente obtulit» (22). Unde fide divina credendum €St Christum esse sacercl.otem et se– metipsum obtulisse in v-erum ac proprie dictum sacrificium in ara crucis. 240. Probatur ex Sacra Scriptura.-Iste respectus passionis Christi multis in locis Sacrae Scripturae significatur, ita ut nemo possit illum sine gravissima textuum detorsione infitiari. a) In Veteri Testamento, apucl Isaiam, mors servi Jahve describitur tamquam verum sacrificium; in eo enim verba sacrificalia utuntur: «Inglorius erit ínter viras adspectus ejus, et /arma ejus ínter filias ho– minum: iste asperget gentes multas» (23). Ha-ce vox «asperget» signi– ficat aspersionem sacrificalem, illam scilicet actionem qua sacerdotes, illique soli, sanguinem animalium super populum -cffnnclebant. S-ensus igitur istius loci ,est quod Messias, oblato sacrificio, gentes mundabit per sanguinis aspersionem. Et in cap. LIII dicitur quod servus Jahve seipsum offeret in sa– crificio: <<Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longae– vum» (24). b) In Novo Testamento res clarior, si fieri potest, evadit, nam mors Christi describitur iisdem formulis ac vocibus adhibitis in sacrificiis Veteris Testam-cnti proprie dictis; passio Christi est «hostia pro pec– calo», «oblatio, propitiatio, immolatio ... » (18) DENZINGER, 2038. (19) Cfr. Scholion II, n, 241. Cfr, de hac re FRANZELIN, th. 51, ad 1; GALTIER, op. cit., n. 527-529. (20) DENZINGER, 122. (21) DENZINGER, 951, 2195, 2274. (22) DENZINGER, 938, 940. (23) Is., 52, 14. (24) Is., 53. 10.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz