BCCCAP00000000000000000000548

DE REDEMPTIONE CHRISTI, th. 28, n. 238-239 179 Citari etiam solent pro hac explicatione nonnulli Patres, ut Basilius, Ambrosius, Hieronymus, Gregorius Nyssenus, ... Responáemus nos istos scriptores aut Patres aliis in locis doctrinam catholicam de redemptione aliter declarasse; quapropter necesse est omnia et singula considerare ut rectus et adaequatus obtineatur con– ceptus. Sic Orígenes dicit quod Christus in cruce Deo Patri obtulit seipsum in pretium nostrae salutis (16). Si autem Orígenes hoc modo explicat suam mentem, idem dicendum est de aliis Patribus, maxime si conside– retur quod Origenes est veluti pater et auctor illius explicationis de pre– tio diabolo solvendo. Quomodo autem concipi potest quod Patres citati, modo sic, modo aliter redemptionem Christi explicent, res facile declaratur si conside– res quod in peccato Adami tria elementa observentur: 1. 0 ) Deus per peccaturn offensus. 2. 0 ) Horno per peccatum a Deo aversus. 3. 0 ) Diabolus in cujus servitute horno, Deo perrnittente, inciderat. Nunc autem, Patres dicunt Christurn per suum sacrificium in cruce iram Dei placasse; horninem rursus conjunctum fuisse cum Deo; et diabolum nihil potuisse jam postulare, quippe quod pretium solutum fuerat. In hac triplici doctrinae enuntiatione, id quod primum et prae– cipuum est continetur in prima veritate; caetera sunt omnino secun– daria. Denique tandem Patres omnibus his modis doctrinam exposuerunt ut facilius populus eam intelligeret; nam solent multi fideles his con– siderationibus efficacius moveri quam rationibus philosophicis et abs– tractis (17). Pars 5.ª: Causavit nostram salutem per modum sacrificü. Dicimus in praesenti passionem et mortem Christi in cruce rationem et formam habuisse veri sacrificii; cum in hac thesi in animo nostro non sit nisi ea qua.e ad fidem spectant, fideliter tradere, qua•estiones di.spufatas non aggrediemur. 239. Explicatio terminorum.-Sacri/icium est actus virtutis religio– nis quo nostram significamus ,erga Deum summe bonum submissionem atque dependentiam, et post lapsum, veniam ab ipso humilil:er petimus; actus ille essentialiter consistit in oblatione liturgica ac rituali alicu– jus rei sensibilis, eo fine peracta ut Deo significetur nostra in:t.erna deditio a.tque consecratio; utrum tamen ad essentiam sacrificü requi– ratur destructio sive immolatio, non constat ínter theologos; at parum refert in prnesenti, quandoquidem ipsa de facto exstitit in passione Christi. Sensus igitur nostrae theseos est quod Christus in cruce oblationem (16) Cfr. PESCH, OP. cit., c. 22, pag. 395, (17) Cfr. RIVIERE, op. cit., c. 22, pag. 395 sqs.: cfr. etiam plures metaphoras a Patribus propositas ad indicandum quomodo diabolus deceptus fuisset in SThS., op, cit., n. 710-711. '

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz