BCCCAP00000000000000000000548

178 DE VERBO INCARNATO, th. 28, n, 237-238 «Misit Deus Filium suum... ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiormn reciperemus» (9). «Empti enim estis pretio magno; glorificate et portate Deum in cor– pare vestro» ( 10). «Redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et po– pulo et natione, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes» (11). Jamvero, in his aliisque bene multis locis Sacrae Scripturae eviden– ter agitur de aliqua operatione Christi, vi cujus orones nos liberati su– mus, mediante pretio, a morte, a peccato, a servitute diabo1i, ab ira Dei; pretium a Christo oblatum et a Deo acceptatum nihil aliud est nisi sanguis Christi, ejus oblatio in cruce. Ex Traditione.-Distingui debet in praesenti duplex Sanctonim Pa– trum testimonium, primum scilicet quod pertinet ad suostantiam dog– matis. et secundum, quod pertinet ad ipsius cxpositionem Et veluti ampli– ficationem rhetoricam ad nonulum illustrandum; in prima testimonio– rum serie Sancti Patres nobis tradunt dogma christianum de vera re– remptione generis humani per sanguinem Christi Deo oblatum et in cruce effusum tamquam verum pretium nostrae salutis; in secunda vero, nostram liberationem e captivitate diaboli quasi dramatice de– pingunt ope aliquarum imaginum et meta11horarum ut oculos audien– tium magis ac magis percellant eorumque corda efflcacius moveant: certo in his adhibendis non parum excessi sunt. Praeterea, in Sacra Scriptura ipsa processus noster justificationis exnibetur tamquam transitus quidam de potestate tenebrarum in reg– num dilectionis suae (12); quapropter facile oriri potuit idea ali– cujus juris quod ipse diabolus haberet erga hmninem et quod per Chris– tum Salvatorem tolleretur. In Epistola ad Diognetem dicitur: <<Deus ipse proprium Filium dedil pretium red-emptionis pro nobis» (13). Origenes: Christus «pro omni genere humano redemptionem seme– tipsum dedit, ut eos, qui in peccatorum captivitate tenebantur, redi– meret» ( 14). 238. Scholion: Quoad explicationem Origenis.- Redemptionem gene– ris humani nimis crasse descripserunt aliqui theologi antiqui, ínter quos non ultimum locum occupat ipse Origenes; dixerunt enim isti quod horno per peccatum in servitutem inciderat diaooli, ita ut pro nostra re– demptione Christus debuerit suum sanguinem tamquam pretium día– bolo reddere. En verba ipsius Origenis: me <<cufus eramus servi... pretium poposcit quod voluit, ut de potes– tate dimitteret quos teneoat. Tenebat autem nos diaoolus, cui distracti fueramus peccatis nostris. Poposcit ergo pretium nostrum sanguinem Christi... qui tam pretiosus fuit ut solus pro redemptione omnium suffi– ceret» (15). (9) (10) (11) (12) (13) (14) (15) Ad Gal., 4, 4. I ad Cor., 6, 20. Apoc., 5, 9. Ad Colas., 1, 13-14. Epist. ad Diognet., c. 9, n. 2; Journel, 99. In Rain., lib. 3, n. 8; Journel, 498. In Rain., lib. 2, 13; lib. 4, 11; lib. 5, 3; Contr. Celsmn, 1, 31; in Mt., 16, 8; Journel, 508.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz