BCCCAP00000000000000000000548

DE REDEMPTIONE CHRISTI, th. 28, n. 236-237 177 essemus constituti non aliter ac si diabolus jus quoddam acquisierit erga nos; aut secundo, quatenus sub ejus potestate essemus, quia id permi– serit Deus, quin t9,men diabolus aliquod jus habuerit, sect injuste om– nino pra•edam a s2 captam retinuerit. Quod igitur servitus non debeat intelligi primo modo, nimis clarum .est quam ut probatione indigeat; nullum enim jus acquisíerat diabolus erga nos, nec ideo Christus pretium ipsi reddere <lebebat; hinc vides quam impudenter Rationalistae et Modernistae id serio audeant pro– ferre, et hanc doctrinam Patribus attribuere; etsi aliqui fuerint, ut Origenes, qui in aliquibus scriptis id defenderent, non tamen tradi po– lest tamquam doctrina communi Patrum consensu roborata. Dicimus proinde servitutem altero modo intelligendam esse, quate– nus scilicet Deus permiserat ut, propter peccatum, jam non amplius es– semus filii Dei adoptivi, capaces eliciendi actus meritorios... et proinde essemus, Deo id permittente, quasi filii diaboli, sub ejus dominio cons– tituti. Hinc pretium pro nostra redemptione adhibitum solí Deo tribuere debebat Christus, nec ullum negotium cum diabolo ag,ere t,enebatur. «Pucleret sane, ait el. Billot, in talium refutatione immorari, nisi magno eruditionis apparatu, haec Modernistae serio Patribus imputarent, et in nostro dogmate contineri auderent» ( 1). Censura.- Doctrina est de fide divina catholica defini:t.a, quam Con– cilium Tridentinum his verbis enuntiat: Christus «per sui sanguinis ef– fusionem nos redemit eripuitque de potestat e tenebrarum et in regnum suum transtulit» (2). Pater Filinm suum misit «ut et Judaeos, qui sub Lege erant, redime– ret et gentes... adoptionem filiorum reciperent» (3). Praeter-ea, inter propositiones a Sto. Pio X reprobatas, haec ,etiam invenitur: «Progressus scientiarum postulat ut reformentur conceptus doctrinae christianae de Deo, .. de redemptione» ( 4). Et alibi Summi Pontifices vel fructus redemptionis quam maxime extollunt (5) vel in facto redemptionis tamquam ex jure qua,esito, prin– cipatum Christi universalem repetunt (G). 237. Probatm: ex Sacra Scriptura.-Saepe in Sacra Scriptura fit mentio de opere Christi, quod expresse «redemptionem» vocat. «Filius hominis venit... ut daret animarn suam redempt:ionern pro multis)} (7). «Qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus» (8). (1) B!LLOT, op. cit., pag. 495. (2) DENZINGER, 938. (3) DENZINGER, 794. (4) DENZINGER, 2064. (5) Ita LEO XIII in Encycl. «Tametsl futura», et Prus XI in ((Quas primas». (6) DENZINGER, 2194. (7) .Me., 10, 45. (8) Ad Colas., 1, 13-14. MAN. THEOL. DOGM.-III.-13

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz