BCCCAP00000000000000000000548
176 DE VERBO INCARNATO, th. 28, n. 235-236 «Et ideo opera Christi hoc modo se habent tam ad se quam ad sua membra, sicut se habent opera alterius hominis in gratia constituti ad ipsum. Manifestum est autem quod. quicumque in gratia constitutus propter justitiam patitur, eo ipso meretur sibi salutem.., Unde Christus per passionem suam non solum sibi, sed etiam omnibus membris suis meruit salutem» ( 53). 235. Scholion l: Christus meruit per totarq vitam.~Juxta commu– nem sententian Christus meruit jam a primo instanti suae vitae, nam: «In_grediens mundum dixit: hostiam et oblationem noluisti, corpus au– tem aptasti mihi... Tune dixi: Ecce venia ut faciam, Deus, voluntatem tuarn» (54). Habuit enim ab initio scientiam infusam et actualem usum liberi arbitrii (55). Non autem meruit post mortem, quia jam non est viator. Scholion II: Meruit Angelis beatitudinem essentialem et accidenta– lem.- Essentialem, juxta ea quae in thesi de causa motiva Incarnatio– nis dicta sunt; accidentalem, quia angeli sunt ministratores Christi et hominum; angeli enim gaudent in caelis de conversione peccatorum, de sanctificatione justorum. Hoc pertinet ad eorum beatitudinem acciden– talem. Scholion III: Meruit hominibus gratiam orimam.-Qua protoparentes in justitia et sanctitate originali conditi sunt; quare omnis gratia appellari debet gratia Christi. NolJis meruit in genere omnia dona supernaturalia per peccatum amissa; in specie autem nobis meruit gratiam sanctificantEm et gra– tias actuales et gloriam aeternam. Scholion IV: Christus meruit sibi gloriam accidentalem.-Gloriam scHicet corporis et nominis exaltationem; primurn. juxta illud: <'.Non– ne haec oportuit pati Christurn et ita intrare in gloriarn suam?» (56); secundurn, juxta illud: «Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortern autern crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super ornne nomen» (57). Pars 4.ª: Causavit nostram salutem per modum redemptionis. 236. Sub hoc respectu consideramus passionem et inortem Christi quatenus per ipsam, non aliter ac per solutionem pretii, liberati sumus a servitute diaboli in quam, pecc8'ndo, incideramus. Redemptio enim nihil aliud est nisi liberatio, soluto pretio, a potestate aliena in pristi– nam libertatem. Nunc autem attende: dupliciter intelligi potest quod nos essemus sub captivitate et servitute diaboli; primo, quatenus sub ejus potestate (53) III, q. 48, a. l. (54) Ad Hebr., 10, 5 sqs. (55) Aliqui theologi dixerunt Christum in primo instanti suae conceptionis non meruisse; sic STUS, ALBERTUS MAGNUS, in JII Sent., dis. 18, a. 6; quibus assentire videtur STUS. BONAVENTURA, in III Sent., dist. 18, a 1, q. l. (56) Le., 24, 26. (57) Ad Phil., 2, 8 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz