BCCCAP00000000000000000000548
DE REDEMPTIONE CHRISTI, th. 28, n. 233-234 In thesi agitur, uti patet, de merito de condigno, quo Christus nobi.s promfluit bona supernaturalia per peccatum amissa. 233. Nota bene.-Etsi satisfactio et meritum uno eodemque actu ha– beantur, differunt tamen formaliter quoad suos effectus; nam satis– factio directe et immediate respicit solutionem debiti, ac proinde abla– tionem reitatis, quod, uti vides, est aliquid negativum; meritum, e con– tra, directe et immediate respicit collationem mercedis, id est collatio– nem gratiae, quod est aliquid vere positivum. Attamen, quia in praesenti ordine Providentiae reitas seu culpa non aufertur nisi per infusionem gratiae sanctificantis, nec gratia sancti– ficans confertur sine ablatione culpae, dicendum est quod satisfactio indirecte causet infusionem gratiae, et quod meritum indirecte produ– cat ablationem culpae. Censura.- Est doctrina de fide divina cat.holica, quae in multis Ec– clesiae docum.:mtis enuntiatur; sic e. g. in Concilio Tridentino: in quo dicitur peccatum originale non tolli nisi «per meritum unius media– toris D. N. Jesu Chrjsti», et hoc meritum Christi dicitur applicari ho– minibus per sacramentum Baptismi (48); in Conc. Florentino dicitur «neminem... a diaboli dominatione fuisse liberatum nisi per meritum me– diatoris Dei et lwminum Jesu Christi Domini nostrí» ( 49). 234. Probatur.- «Scientes quod noñ corrup'tibilibus aura vel ar– gento redempti estis ere vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontamina– ti» ( 50). In hoc textu apparet quod in morte Christi invenitur valor quidam «Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu» (51). · Ergo passio et mors Christi nobis obtinuerunt gratiam et beatitudi– nem aeternam, seu causarunt nostram salutem per modum meriti. Ratione theologica.-Nec ulla deest in Christo conditio ad veruni me– ritum requisita; nulla, inquam, neque ex parte operantis, qui Christus est secundum quod est viator, operans in statu gratiae; neque ex part~ opéris, nam ejus opera erant libera, honesta et supernaturalia, propter Deum facta et sub influxu caritatis producta; neque ex parte Dei qui retributionem promiserat: «Si posuerit pro peccato animam suam, vide– bit semen longaevum» (52), et Christum constituerat mediatorem nos– trum. Christus igitur mereri potuit pro se; sed etiam pro aliis, quia caput totius generis humani erat; unde ejus merita se habebant ad alios ho– mines sicut ad seipsum. (48) DENINGER, 790. (49) DENZINGER, 711. (50) I Petr., 1, 18-19. (51) Ad Rom., 3, 24. (52) Is., 53, 10.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz