BCCCAP00000000000000000000548
174 DE VERBO INCARNATO, th. 28, n. 232 que nobiscum persona mystica, et omnis operatio ejus, propter unio– nem hypostaticam, infiniti est valoris. Ergo potest pro nobis satisfacere de condigno» ( 44). In· passione ,et morte Christi orones conditiones verificantur quae requiruntur ad satisfactionem vicariam constituendam, nam: a) Christus propter suam humanitatem et gratiam capitalem vere est caput omnium nostrum, nosque ejus membra. Jamvero caput et membra sunt quasi una persona mystica. Ergo adest solic:aritas Chris– tum inter et nos. b) Passio et mors Christi, et omnes alii actus· suae vitae, simul cum ejus morte, sunt elementum materiale istius satisfactionis. e) Tandem Christus libere suam passionem et mortem acceptavit; libere, nam potuit suam passionem et mortem impedire, quod tamen non fecit; ex caritate et obedientia, eo quod Christus suam passionem et mortem acceptavit propter ejus amaran erga genus humanum et propter ejus obedientiam respectu Patris praecipientis. «Eadern ratione, ait Stus. Thomas, Christus passus est_ ex carjtate et ex obedientia; quia et praecepta caritatís ex obedientia implevit, et obediens fuit ex dilectione ad Patrem praecipientem» ( 45). In quo adest elementum formale satisfactionis. 2. 0 ) Omnia opera Christi erant valoris infiniti, et ideo Christus po– tuit tantum offerre Deo quantum horno demeruerat per peccatum. Im– mo, ait Stus. Thomas. «Christus ex caritate et obedientia patiendo, ma– jus aliquid Deo exhibuit quam exigeret recompensatio totius offensae humani generis» ( 46). Pars 3.ª: Nostram salutem causavit per modum meriti. Sensus istius assertionis est quod in passione •et morte Christi in cruce habetur «valor quidam, Deo exhibitus, pro cujus recompensatio– ne caelestes gratiae thesauri fuerunt rursus humano generi aper– ti» ( 47); sicut enim in quocumque bono opere in obsequium alterius peracto aliqua ratio invenitur meriti, s•ecundum quam iste tenetur mer– cedem retribllere, ita dicimus nos quod in passione Christi attendi de– bet quoddam meritum apud Deum, quod proinde debet compensari; Christus igitur, moriendo et patiendo, opus fecit laude dignum apud Deum pro nobis; Deus tenetur nobis dare gratiam quam antea amise– ramus; Christus meruit tam pro se quam pro aliis; pro se, nonnisi glo– riam accidental€m, gloriam scilicet corporis, exaltation€m nominis; pro nobis, meruit recuperationem gratia•e et gloriae. Duplex meritum. Omne opus bonum debet n,munerari; si remune– ratio debeatur ex justitia, habetur meritum de condigno; si vero ex quadam tantum decentia, habetur meritum de congruo. (44) III. q. 48, a. 2, ad l. (45) III, q. 47, a. 2, ad 3. (46) III, q. 48, a. 2. (47) BILLOT, op, cit., pag. 487.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz