BCCCAP00000000000000000000548
172 DE VERBO INCARNATO, th. 28, n. 230-231 Deo Patri satisfecii» (29), et quod satisfacimus et nos per Christum et in Christo, ita ut existimandum non sit «ex hujusrnodi nostris sa– tisfactionibus virn meriti et satisfactionis D. N. Jesu Christi vel obscu– rari vel aliqua ex parte imminui» (30). Praeterea Leo XIII doc,et quod Christus «violato Patris numine cumulaíissime pro hominibus 1tberrirneque satisfecit de sanguine suo» (31). 231. Probatur. a) Ex Veteri Testamento.-Hujus doctrinae indu– bium documentum habetur in Prophetia Isaiae, in cap. LIII, quod ta– men a Rationalistis totis viribus negatur, non alía de causa nisi quia aut supernaturale vanurn sit figmentum nostrae mentís, aut quia im– possibile es quod .aliquis horno, futura transcendens, talia pronuntiave– rit q1rne cum persona Chri.sti dican t relationem: quare dicunt, Isaiam ibi non respicere Messiam, sed aliquem virum justum Veteris Testa– menti, vel ipsum populum Israeliticum, vel saltem ejus meliorem par– tem describere. Nos tamen veram prophetiam admittentes, et quidem sensu littera– li de Messia interpretandam, dicimus quod servus Jahve est ipse Mes– sias, qui: l.º) vicariam sa tisfactionem praestat: « Vere languores nos– tras ipse tulit, et dolores nostras ipse portavit; et nos putavirnus eurn quasi leprosum et percussurn a Deo et humiliatum. Ipse autem vulne– ratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nos– tra... Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam decli– navit, et posuit Dominus in ea iniquitatem omnium nostrum..., in scien– tia sua justificabit ipse justus meus multas, et iniquitates eorum ipse portabit...» 2.º) Libere patitur et moritur: «Oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum; sicut avis ad occisionem ductus est et quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum». 3.º) Praemium accipit: «Et Dominus voluit conterere eum in infir– mitate sua; si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen lon– gaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Pro eo quod labo– ravit anima ejus, videbit et saturabitur; in scientia sua justificabit ipse justus servus meus multas et iniquitates eorum ipse portabit. Ideo d-ispertiam ei plurinios et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cmn sceleratis reputatus est, et ipse pee– cata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit» ( 32). In verbis igitur describitur satisfactio vicaria Christi pro genere humano. b) Ex Novo Testamento. l.º) Christus ipse dicit se venire ut anl– mam suam daret redemptionem pro multis: <<Filius hominis venit non (29) DENZINGER>., 799. (30) DENZINGER, 904. (31} Encycl. «Tametsi futura», 1900. (32) Is., 53, 1-12.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz