BCCCAP00000000000000000000548
DE REDEMPTIONE CHRISTI. th. 28, n. 229-230 171 «Factus est ( Christus) nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanc– tificatio, et redemptio» (27). Unde Christus, juxta praedicationem apostolorum, vere est victi– ma redemptionis; ejus sanguis offertur Deo in sacrificium, estque pre– tium quo homines a peccato liberantur et cum Deo reconciliantur. Pars 2.ª: Nostram salutem causavit per modum satisfactionis. 230. Explicatio terminorum.- Quid sit satisfactio.-Satisfactio res– picit debitum, et jur,e definitur: «Solutio voluntaria et integra rei de– bitae», vel «illatae iiíjuriae libera recompensatio ad aequalitatem»; ille igitur satisfacit qui pro injuria illata vel bono debito tantam repara– tionem offenso offert quantam per injuriam aliquis alteri irrogaverat. Debitum solvendum nihil aliud est in praesenti nisi reatus culpae ob offensam Deo illatam, et reatus poenae, seu necessitas subeundi jus– tam poenam propter laesionem ordinis moralis. In satisfar,tione, elementum materiale consistit in perpessione ali– cujus poenae; elementum vero fonnale reponendum est in voluntaria ordinatione hujus poenae ad honorem Dei agnoscendum et reparandum. Ejus divisio. Potest esse completa vel incompleta. Completa dicitur illa in qua debitum solvitur ad aequalitatem; in– completa, illa, in qua, remissa diffen::ntia per creditorem, pars debiti tantum solvitur. Personalis vel vicaria. Personalis quando ille idem qui debitum contraxit, debitum ,etiam solvit; vicaria, quando aliquis tertius, loco de– bitoris debitum solvit vel injuriam Teparat. Ut satisfactio vicaria dari queat, duac conditiones requiruntur: a) quod ínter reum et vicarium satisfacientem adsit vera solidaritas, vi r,ujus satisfaciens reum repraesentet, et b) quod talis substitutio accep– tetur alJ offenso (28). Sensus nostrae theseos est quocl Christus, per suam passionem et mortem in cruce, pro nobis satisfecit, injuriam Deo per peccatum illa– tam reparavit, honorem laesum restituit, debitum solvit; ipse igitur, vices nostras gerens, vicariarn cledit pro genere humano satisfactio– nem, et quidem completarn et omni ex parte conclignam. At quanclo dicimus Christum tulisse peccata nostra, hoc non ita intelligendum est ac si Christus ipse constitutus fuisset peccator prop– ter nos, quod est impossibile, sed quod, vices gen:ns peccatorum, figu– ram peccatoris sumpsit, pro quibus condigne satisfecit. Censura.- Est doctrina de fide divina catholica; in Conc. Triden– tino ,expresse dicitur quod Christus sua sanctissima passione <<pro nobis (27) (28) I ad Cor., 1, 30; cfr. etiam I Tim., 2, 6; ad Tit., 2, 14, etc. De modo autem explicandi hanc Christi vicariam satisfactionem, an scill– cet per theoriam punitionis, vel per theorias expiationis poenalis, vel per theoriam reparationis moralis, cfr. SThS., op. cit., n. 639-642.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz