BCCCAP00000000000000000000548

170 DE VERBO INCARNATO, th. 28, n. 228-229 quod passio et mors Christi scandalum erat Judaeis, gentibus autem stultitia; illis scandalum, quia regem terrenum exspectabant; istis vero stultitia, quia Deum ex Olympo descendEre ut miseriis occurreret homi– num, nimis ridiculum eis videbatur ut fidem praestarent. Quidquid igitur sit de ;falsa intellectione Judaeorum, firmiter a nobis tenendum est Messiam Redemptorem perfecto modo delineatum fuisse in Veteri Testamento, cum suis videlicet lmmiliationibus et passionibus, necnon et cum ejus morte in cruce. 229. II. Haec doctrina probatur ex Novo Testamento. l.º) Christus ipse expresse hanc doctrinam declarat: »Filius hominis... venit ministrare et dare animam suam redemp– tionem pro multis» ( 15); unde mors Christi ver,e erit redemptio, id est pretium solutum ad liberandos homines. Ipse, Eucharistiam instituens, docet mortem suam fore sacrificium propitiatorium: «... qui pro vobis effundetur in remissionem peccato– rum» (16). 2.-0) Eamdem doctrinam docen t Apostoli: Stus. Petrus: «Redempti estis de vana vestra conversatione pater– nae traditionis... pretioso sanguine quasi Agni immaculati Christi et incontaminati» ( 17). «Christus passus est pro nobis..., qui peccata nostra ipse pertulit in corvore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus, cu– jus livore sanati smnus» (18). «Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injus– tis. ut nos offerret Deo>; (19). Stus. Joannes: «Sanguis Jesu Christi... emundat nos ab omni pecca– to>> ( 20). «Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi» (21). «In hoc cognovimus caritatem De·i, quoniam ille animam suam pro nobis posuit» (22). «Quoniam occisus est et redemit nos Deo in sanguine suo» (23). Stus. Paulus: «Justificati gratis per gratiam ipsius, per redeptio– nem quae est in Christo Jesu quem proposuit Deus propitiationem per ficlem in sanguine ipsius» (24). «In qua habemus redernptionem per sanguinem ejus» (25). «Christus dilexit nos, et: tradidit sem,etipsum pro nobis oblationerii et hostiam Deo in odorem suavitatis» (26). (15) Mt., 20, 28. (16) Mt., 16, 28; Me., 14, 24; Le., 22, 19-20. (17) I Petr., 1, 18-19. (18) I Petr., 2, 18, (19) I Petr., 3, 18. (20) J Joan,, 1, 7.. (21) J Joan. 2, 2. (22) I Joan., 3, 16. (23) Apoe., 6, 6-12. (24) Ad Rom,, 3, 24-25'. (25) Ad EPh., 1, 7. (26) Ad Eph,, 5, 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz