BCCCAP00000000000000000000548

168 DE VERBO INCARNATO, th. 28, n. 225-226 plo, tum ex mortuis resurgendo manifeste ostenderit; divinae autem justitiae per quam nos peccatores damnari meremur, pro peccatis nos– tris neque illum satisfecisse, neque ut satisfaceret, opus fuisse» (3). 4.º) Hanc doctrinam nostris in diebus renovarunt Hermes et Gun– ther; secundum Hermesium, Christus in tantum nos redemit in quan– tum bonum exemplum nobis exhibuit; Deus enim, cum sit summe mi– sericors, nequit a nobis exigere ullam satisfactionem; misit proinde Filium suum ut ejus adventu, passione et morte enormitatem culpae ab Adamo commissae innotesceret. Secundum Guntherum Christus est humani generis redemptor quia aequilibrium morale ab Adamo, semel pro semper amissum, nobis res– tituit. 5. 0 ) Denique Protestantes Liberales et Modernistae, qui dicunt doc– trinam de morte piaculari Christi non esse evangelicam, sed paulinam tantum (4). 226. Censura.-Doctrina, quam statuimus in thesi, etsi in docuínen– ecclesiasticis non reperiatur litteris conscripta, dicenda cst tamen de fide divina catholica, utpote in sacris Litteris -et Traditione contenta. Verbis tamen aequivalentibus haec doctrina continetur: a) In Symbolo Nica-cno-Constant: «Qui, propter nos homines et prop– ter nostram salutem descendit de caelis ... Et hamo factus est... Cruci– fixus est pro nobis sub Pontio Pilato» (5). b) In Conc. Eph-csino: «Obtulit (Christus) semetipsum oblationem pro nobis» (6). e) In Conc. Lateranensi: «Ipse secundum humanitatem factus est passibilis et mortalis; quin etiarn pro salute generis hurnani passus et mortuus» (7). d) In Conc. Trid-cntino: «Qui (Chiistus) cum essemus inimici. prop– ter nimiam caritatem qua dilexit nos, sua sanctissima passione in ligno crucis nobis justificationem mernit, et pro nobis Deo Patri satisfe– cit» (8). Praeterea, Con. Senonense et Innocentius II damnarunt Abaelar– dum tamquarn haereticum eo quod iste negabat: <<Christum assumpsisse carnem ut nos a jugo diaboli liberaret» (9). Paulus V damnavit Socinianos tamquam haereticos quia dicebant «Christum (non) subiisse acerbissimam crucis mortem ut nos a pecca– tis et ab aeterna marte redimeret et Patri ad vitam aeternam reconcilia– ret (10). (3) In libro De Christo Servatore; cfr. RIVIERE, Le dogme de la Redemption, e, 2, pag. 15 sqs., et vol. 2, pag. 381-548. (4) Decretum Lamentabili, prop, 38, DENZINGER, 2038; cfr. SOLANO, El sentido de la muerte redentora de N. s. Jes1wristo y algunas corrientes modernas, in EstEccl., 20 (1946), 399-414; ID., Actualidades cristológico-soteriológicas, in EstEccl., 24 (1950), 43-69. (5) DENZINGER, 86. (6) DENZINGER, 122. (7) DENZINGER, 429. (8) DENZI:t'1GER, 799. (9) DENZINGER, 371. (10) DENZINGER, 993.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz