BCCCAP00000000000000000000548
DE REDEMPTIONE CHRISTI, th. 28, n. 224-225 167 pectus considerentur in opere redemptionis; si enim haec accurate con– sideres, invenies hos modos dicendi adaequate correspondere ruinae quam primus horno Adam peccando induxit; nam Adamus peccando: a) offensam Deo intulit, quae debebat reparari per convenientem satisfactionem. b) gratia aliisque donis privatus remansit; quare gratia debebat rursus promereri. c) in servitutem diaooli incidit juxta illud Apostoli: «a qua enim quis superatus est, hujus et servus est» (2); quare redemptione indigebat. d) iram Dei suscitavit; quare per sacrificium erat Deus placandus. c) Denique tandem dicimus quod, etsi passio et mors Christi in cru– ce nostram salutem causaverint, non tamen eo ipso salvi nos facti su– mus, ita ut nulla requiratur ex parte nostra cooperatio; nam secus nemo nasc€retur cum peccato originali, nemo indigeret justificatione, inutilia for,ent sacramenta ... ; mors igitur Christi praecessit tamquam causa univeralis salutis, quae nemini immediate applicatur, sed quae debet ap– plicari per convenientem Christo subjectionem; applicatur autem per media interna et externa, per gratias videlicet quas Christus ips€ nobis communicat, et per sacramenta quae ideo instituta sunt ut gratiam sig– nificent et significando causent. Rae in re praecipua habetur discre– pantia Catholicos inter et Protestantes, secundum quos redemptio Chris– ti unicuique applicatur per jidern; hinc unusquisque est sibi sacerdos et pontifex, qui quando vult, ingreditur Sañcta Sanctorum, ,et aquas haurit pre ipso salutíferas ... His igitur prae oculis habitis, jam ad thesim veniendum -est. Pars l.": Passio et mors Christi in cruce nostram salutem causavit. 225. Adversarii. 1. 0 ) Hanc doctrinam necessario negare debebant omnes illi haeretici qui veram lwmanitatem aut ejus divinitatem infi– tiabantur (Maniclwei, Docetae, Ebionitae, cerinthiani); cum enim opus redemptionis et veram humanitatem quoad passiones, et aequalem cum Patre dignitatem quoad condignam satisfactionem praeexigat, necessa– rio nPgare debebant veram Christi redemptionem, prout docet doctrina catholica. 2. 0 ) Pelagiani, qui negabant existentiam peccati originalis, ac conse– quenter necessitatem redemptionis. 3. 0 ) Sociniani, secundum quos Christus nonnisi metaphorice et im– proprie nos redemerit, in quantum scilicet viam salutis aeternae, sua praedicatione suoque exemplo, nobis annuntiavit, et per ejus resurrec– tionem et in caelis assumptionem ostendit; Christus enim nec satisfecit, nec mortuus est pro nobis. «Censeo ego, ait Socinus et orthodoxam sententiam esse arbitrar, Je– sum Christum ideo servatorem nostrum esse, quod salutis aeternae viam nobis annuntiavit, confirmavit, et in sua ipsius persona tum vitae exem- (2) II Petr., 2, 19.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz