BCCCAP00000000000000000000548
DE MEDIATIONE CHRISTI, th. 27, n. 222-223 165 iem minar est Patri... Dicitur autem Spiritus Sanctus interpellare pro nobis quia ipse interpellare nos facit» (18). 222. Nota bene.-Notare debes mediationem Christi non uno actu, scilicet passionis et mortis, perfectam fuisse, sed pluribus aliis qui ab ini– tio vitae suae usque ad ejus mortem transacti sunt. Ne inde tamen ínfe– ras totam vitam Christi fuisse ad reparationem generis humani necessa– riam, nam cum offensa per peccatum mata non fuerit simpliciter in– finita, per quemlibet actum Christi sufficientissime et abundantissime auferri poterat; at tanta fuit amoris Christi erga nos magnitudo et intensitas, ut non attenderet quid ejus dignitas afferre valeret, sed quid secundum naturam humanam esset sufficiens; et secundum hanc men– suram passus est. «Christus voluit genus humanum a peccatis liberare non sola potes– tate, sed etiam justitia. Et ideo non solum attendit quantam virtutem dolor ejus haberet ex Divinitate imita, sed etiam quantum dolor ejus sufficeret secundmn humanam naturam ad tantam satisfactionem» (19). 223. Scholion: In mediatione Christi triplex distinguí solet munus: munus sciHcet propheticum, munus regium et munus sacerdotale. Christus, ut propheta, viam salutis nobis monstravit, exempla exhi– buit, praedicavit... f;jusque praedicationem miraculis corroboravit (20). Christus, ut rex, societatem quamdam instituit, Ecclesiam videlicet suam, cui dedit potestatem homines docendi, regendi atque sanctifi– candi; Petrum tamquam caput Ecclesiae instituit ut regnum Christi in hoc mundo dirigen,~ atque gubernaret; apostolos eorumque successores sub auctoritate Petri elegit, ut singuli singulas regant ecclesias cum auctoritate propria et ordinaria, licet subordinata. Christus, ut sacerdos, sacrificium suipsius Deo Patri obtulit, quo ira divina est placata et horno semel pro semper a servitute diaboli fuit ereptus; ipse est sacerdos unicus Novi Testamenti et principalis, alii sunt essentialiter vicarii per impressionem characteris admissi ad par– ticipationem sacerdotii Christi, sub cujus delegatione omnes agunt ea quae jugiter in sanctificandos perficiunt. «Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod marte prohiberentur permanere; hic autem, eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium» (21). Cum in tractatu de Revelatione et de Ecclesia abunde agatur de Christo ut propheta et institutore Ecclesiae, agendum nobis est in prae– senti de ejus munere sacerdotali, seu de ejus mediatione per satisfactio– nem in cruce; de quo in articulo sequenti. (18) III, q. 26, a. 1, ad 3. (19) III, q. 46, a. 6, ad 6. (20) De munere Christi prophetico, cfr. H. LAMIROY, in CollBrug., 27 (1927), 359; LERCHER, op. cit., n. 235 sqs. (21) Ad Hebr.. 7, 23.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz