BCCCAP00000000000000000000548
164 DE VERBO INCARNATO, th. 27, n. 221 ------------------------------ inenarraoilibus ( 13). Ergo Spiritus Sanctus, et non Christus qua horno, mediator •existit Deum inter et homines. Status quaestionis.-Quaeritur proinde in hoc loco utrum adsint, praeter Christum, alii mediatores. Censura.- Quod Christus sit unicus perfectus et principalis medis.tor, est doctrina de fide divina catholica. Probatur. a) Solus Christus missus et destinatus est a Deo ad ho– mines restituendos et reconciliandos cum Deo, juxta illud: «Misit Deus Filium suum... ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filio– rum reciperemus» (14). «Nema venit ad Patrem nisi per me» (15). b) Posito quod Deus condignam satisfactionem exigerat, nemo, prae– ter Christum, talem satisfactionem exhiber,e potest. Ipse solus, virtute sua, valet homines cum Deo reconciliare. Christus igitur qua horno est perfectus et principalis mediator «in quantum per suam mortem humanum genus Deo reconciliavit» (16). Et revera, Christus per sacrificium quod obtulit in cruce, delevit decretum chirographi quod contra nos -erat affigBns illud cruci, et in prtstinam reduxit libertatem filiorum Dei; ipse, Bt ipse solus, fontem gratiarum nobis aperuit, sacramenta instituendo quae vere causant gra– tiam atque donant immortalitat,em. At non excluduntur alii, qui ad hanc unionem cum Deo cooperare possunt; ~ic sacerdotes Veteris Testamenti -et Prophetae populum ciis– ponebant ad hanc unionem per ritus externos et legales caeremonias, qmw Christum venturum praenuntiabant et praefigurabant. Sacerdotes Novi Testamenti suo ministerio ad hanc pra-edictam unionem cooperantur per hoc quod sacramenta hominibus administrant aliaqu•e multa hujus– modi exercent, conformiter ad eorum munus docendi et offerendi; quae omnia proxime omnino accedunt ad ipsius unionis cum Deo -exsecu– tionem. «Nihil prohibet aliquos ( sive angBlos sive homines) secundum quid dici mediatores inter Deum et hominem, prout scilicet cooperantur ad unionem horninum curn Deo dispositive vez ministerialiter» ( 17). Ad Spiriturn Sancturn quod attinet, dicendum est quod ipse nullo modo dici possit mediator Dei et hominum perfectus et principalis, quia non habet in se conditionem supra requisitam ad rationem mediatoris; dici tamen potest m€diator in quantum nos movet ad actus qui sunt ne– cessarii ad talem unionem perficiendam. «Spiritus autem Sanctus, cum sit per omnia Deo aequalis, non potest dici medius vez mediator inter Deum et homines, sed solus Christus, qui secundum divinitatem aequalis sit Patri, tamen secundurn humanita- (13) Ad Rom., 8, 26. (14) Ad Gal. 4, 4. (15) Joan., 14, 6. (16) III, Q. 26, a. l. (17) III, q. 26, a. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz