BCCCAP00000000000000000000548
DE Tu!EDIATIONE CHRISTI, th, 27, n. 220-221 163 «Qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus» (8) (mediatio moralis). «Christus pro nobis (hominibus) mortuus est» (9). «Misit Deus Filiurri suum... ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus» ( 10). «Deus... nos reconcilíavit sibi per Christum» (11). Unde Christus qua horno et est medius inter Deum et hominem, et ojjicium exercet homines reconciliandi cum Deo, seipsum in redemp– tionem off.érens, mundum reconcilians sibi. Ex Patribus.- Unum sufficiat recitare Stum. Augustinum: (Christus) «mediator Dei et hominwn, quia Deus cum Patre, quia horno curn horni– nibus. Non mediator hofüo praeter deitatern, non mediator Deus praeter humanitatem. Ecce mediator: divinitas sine humanitate non est media– trix; humanitas sine divinitate non est rnediatrix, sed ínter divinitatem solarn et humanitatem solam mediatrix est humana divinitas et divina humanitas» ( 12). Ratione theologica.- Duo requiruntur ad veram notionem media– tionis: esse scilicfft medium inter extrema, et officium ipsa conjungendi. Atqui Christus qua hamo perfecte verificat istas conditiones. Ergo Chris– tus qua horno est v,erus mediator. Prob. minar. a) Est medius inter Deurn et hominern. - Nam: est verus D€us et verus horno, aeqnalis Patri secundum divinitatem, aequalis homínibus secundum humanitatem; at a Deo distat per humanitatem, ab hominibus vero, per dignitatem unionis hypostaticae et plenitudinem gratiae et veritatis. b) Ojficium exercet conjungendi. Nam natura divina et humana (rnediatio ontologica) in ipso physice conjunguntur in unitate personae, et homines moraliter reconciliat cum Deo in opere redemptionis (me– diatio moralis). Pars 2.ª: Christus qua horno est unicus mediator Dei et hominum. 221. Connexio materiae.-Doctrina tamen superius stabilita aliquam videtur admittere difficultatem, nam: a) saepissime edocemur multas alias adesse mediatores Deum inter et hominem; sic angeli, sacerdotes tam Veteris quam Novi Testamenti, immo ipsa etiam Virgo Maria, me– diatores saepissime vocantur. b) Praeterea, officium proprium mediatoris in eo est quod postulet ad unum eorum, inter quos est mediator, pro altero. Jamvero in Sacra Scriptura dicitur quod Spiritus Sanctus postulat pro nobis gernitibus (8) (9) (10) (11) (12) I Tiin., 2, 6. Acl Rorn., 5, 9. Acl Gal., 4, 4. II ad Cor., 5, 18. Sernw 47, c. 12, n. 21 ; Journel, 1500; cfr. etiam ibicl., 1595; plura aua testimonia Patrum apud PETAVIUM, lib. 12, c. 1, n. 5-7 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz