BCCCAP00000000000000000000548
162 DE VERBO INCARNATO, th. 27, n. 219-220 test convenire Christo secundum quod Deus, sed solum secundum quod hamo. Nam secundum quod Deus, non differt a Paire et Spiritu Sancto in natura et potestate dominii. Nec etiam Pater et Spiritus Sanctus ali– quid habent qiwd non sit Filii; ut sic possit id, quod est Patris vel Spiritus Sancti, quasi quod est aliorum, ad alios deferre. Sed utrumque convenit ei in quantum est horno, quia secundum quod est horno, distat a Deo in natura, et ab hominibus in dignitate et gratiae et gloriae. Et quantum etiam est horno, convenit ei conjungere horíiines Deo, praecepta et dona Dei hominibus exhibenclo, et pro horninibus Deo satisfaciendo et inter– pellando. Et ideo verissime dicitur mediator secundurn quod horno» (2). Vides igitur duas ,esse conditiones omnino necessarias ad rationem mt'diatoris: esse scilicet medium inter extrema, et officium conjungendi; prima condiiio in tantum verificatur in Christo, in quantum per suam humanam naturam longe distat a divinis Personis et a creaturis; ab illis quidem, quatenus minar ,est ipsis; ab istis autem, quat-enus excel– lentior omnibus hominibus, tum ratione dignitatis, utpote subsistens in persona V,erbi, tum ratione gratiae €t veritatis, cujus plenus exstitit se– cundum illud Joannis: «Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis» (3). Secunda autem conditio, conjungere videlicet Deum et hominem per peccatum aversos, causa fuit sui adventus, non quidem finalis prima– ria, sed valde secundaria, secundum ea quae in thesi praecedenti dicta sunt; ipse enim Christus de seipso dixit quod advenerat ut quaereret et salvum faceret id quod perierat (4), et testatur quod filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis (5). Unde in qualibet mediatione distingui debent: l.º) Duo extrema, nam «mediator autem unius non est» (6). 2.º) Persona medians, cui competat munus ac officium rnediandi. In persona mediante duo •etiam requiruntur: a) Mediatio ontologica, quae in eo -est quod persona medians medius sit ínter duo extrema, ita ut nullo modo identificetur curn uno aut altero extremorum; hinc persona debet esse inferior uni extrernorum, superior vero alteri. b) Mediatio moralis, quae in eo consistit quod ea quae sunt unius deferat ad alterum in ordine ad reconciliationem -extremorum. Censura.- Quod Christus qua hamo sit verus mediator Dei et homi– num, est doctrina de fíele divina catholica. 220. Probatur ex Sacra Scriptura.-Stus. Paulus dissertis verbis ait: «Unus enim Deus, wws et mediator Dei et hominum, hamo Christus Jesus» (7) (m-ediatio ontologica). (2) III, q. 26, a. 2. (3) Joan., 1, 14. (4) Le., 19, 10. (5) Mt., 20, 28. (6) Ad Gal., 3, 20. (7) I Tim., 2, 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz