BCCCAP00000000000000000000548

160 DE VERBO INCARNATO, th. 27, n. 217-218 eorum quae per ipsos aguntur; quae quidem dispensatio fit etiam per hominem Christum cui angeli ministrabant...; secundo, quantum ad alía accidentalia praemia bonorum angelorum, quae sunt gaudia, quae .habent de salute hominum..., et etiam quantum ad poenas accidentales daemonum, quibus torquentur vel hic vel recluduntur in interno...; ter– tio, quantum ad praemium essentiale bonorum angelorum, quod est beatitudo aeterna, et quantum ad poenam essentialem, quae est dam– natio aeterna.. . » Et alibí: «Cum Christo data fuerit gratia tamquam capitt Ecclesiae, ut ab Ipso in membra redundaret, perspicuum est. Christum non modo sibi, sed omnibus membris suis promeruisse salutem», III, q. 48, a. 1; haec vox «salutem» non tantum stat pro gratia accidentali, sed pro gratia essentiali. Denique tandem, juxta Stum. Thomam, tum angeli tum horno inno– cens cognitionem habuerunt Incarnationis prout ordinatae non ad libe– rationem a peccato sed ad consummationem gloriae: «Mysterium Incarnationis Christi aliqualiter oportuit omni tempore esse creditum apud omnes: diversimode tamen secundum diversitatem temporum et personarum. Nam ante statum peccati hamo habuit ex– plicltam fidem de Christi Incarnatione secundum quod ordinabatur ad consummationem gloriae, non autem secundum quod ordinabatur ad liberationem a peccato per passionem» (9). Consequentia igitur haec est: quod Stus. Tlwmas suam priorem sen– tentiam ultimis annis suae vitae mutaverit, secundum quam Christus angelis communicaverit gratiam et gloriam essentialem. Respondent adversarii id nullatenus admittendum posse eo quod si haec conclusio admitteretur, deberet eo ipso admitti aperta contradic– tio in ipsa Summa theologica, nam in 3, q. 1, art. 3, dicit quod si horno non peccasset, Verbum incarnandum non foret. Jamvero impossibile omnino est quod Stus. Thomas in eodem opere sibi contradicat (10). Haec tamen responsio ad argumenta et citationes nostras non valet, ut per se evidens est, nisi supponat stum. Doctorem fore infallibilem, et ideo incapacem cujuslibet contradictionis; si igitur haec hypothesis non sit admissiblis, dicendum est, saltero cum magna probalitate, quod Stus. Thomas, aut in praesenti sua verba non perpenderit, aut suam sententiam mutaverit. CAPUT IV DE OPERE REDEMPTIONIS A CHRISTO PERACTO 218. Connexio materiae.- Scimus ex alibi dictis g-enus humanum. in persona Adami, ornatum fuisse donis supernaturalíbus et praeterna– turalibus, quibus natura humana, ex liberrima D-ei voluntat-e, ordinata erat ab initio relate ad D-eum, cum quibus ,et nasci d-ebebat et perseverare usqu-e dum in quodam veluti -exstasi de terra in caelum eriperetur; in illo statu horno amicus erat Dei ejusque familiaris; cum ,eo d-electaba– tur per singulos rJ.ies et d-eambulabat per paradisum, ejusque vocem mel- (9) II-II, q, 2, art. 7. (10) Ita BrrrREMllWX, !oc, cit.• et HUG0N, apud CHRYS0ST0ME, pag. 55.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz