BCCCAP00000000000000000000548

DE PRE\1ATU CHRISTI, th. 26, n. 217 in prioribus suis scriptis negaverat Christum esse causam gloriae essen– tialis angelorum, in posterioribus mutasse opinionem, ut jam doceret Christum etiam gloriam essentialern causasse» (8). Et r.evera, Stus. Thomas in II Sent., d. 9, q. 7, a. 8, ad 2, et in De Ve– ritate, a. 7, negat Christum causasse vel meruisse Angelis praemium es– sentiale seu gloriam; haec opera conscripsit Stus. Doctor inter 1253-1259. At in Comrnent. in Evang. Sti. Joannis (1269-1271), et in Summa theo– logica (1271-1274) aliter sentire videtur, nam: In Comment. Sti. Joannis ait: «Ut ergo evangeUsta hanc singularem plenitudinem redundantiae et efficientiae de Christo ostenderet, dixit: De plenitudine ejus omnes accepimus, scilicet omnes apostoli et Pa– triarchae et Prophetae et justi qui fuerunt, sunt et erunt, et etiam omnes angeli.» Nunc autem si angeli non acciperent a Christo nisi aliquid acciden– tale, ut volunt Thomistae, cur Stus. Doctor in eodem loco angelos enu– merat cum Apostolis, Patriarchis, Prophetis et justis? In Summa theologica, 3, q. 8, a. 1-4, quaerit utrum Christus sit caput Ecclesiae, et affirmative respondet eo quod caput tria importet: situs. praestantiam, perfcctionem supra alía corporis membra, et virtutem in– fiuendi in membra; cum haec tria spiritualiter conveniant Christo qua homini, dicendum est Christum esse caput Ecclesiae. Sed Ecclesia est vox valde generica quae complectitur homines in hac vita et comprehensores in caelo, tum scilicet homines tum angelos; quapropter Angelicus statim quaerit utrum Christus sit caput hominum quantum ad corpus vel quantum ad animam (art. 2); utrum sit caput omnium hominum .(art. 3); et tandem utrum Christus sit caput ange– lorum (art. 4). In hoc ultimo articulo respondet Angelicus dicendo quod «ubi est 1mum corpus necesse est ponere unmn caput». Sed Ecclesia est unum corpus mysticum quod constat non solum ex hominibus sed etiam ex Angelis; unde «totius hujus multitudinis Christus est caput, quia pro– pinquius se habet ad Deum et perfectius participat dona ipsius, non solurn quam hornines sed etiam quam angeli; et de ejus influentia non solum homines recipiunt, sed etiam angeli». Praeterea in objectione 3.ª sibi objicit Stus. Doctor quod, juxta Stum. Augustinum, Verbum vivificat animas, et Verbum caro factum viviflcat corpora; nunc autem, Angeli corpus non habent. Ergo Verbum incarnatum non potest vivificare angelos; unde sequitur quod Christus non sit caput angelorum. Respondet Angelicus dicendo quod «hurnanitas Christi ex virtute .~piritualis naturae, scilicet divinae, potest aliquid causare non solum in spiritibus hominum sed etiam in spiritibus angelorum, propter ma– :'Cirnam conjunctionem ejus ad Deum, scilicet ~ecundum unionem per– sonalem» (ibid., ad. 3). In his igitur testimoniis docet Angelicus Christum qua hominem, seu secundum ejus humanitatem, fuisse caput angelorum, et in ipsos derl– vasse suam gratiam, seu praemium essentiale. Praeterea in Summa Theologica, 3, q. 59, art. 6, docet Angelicus Christum habere potestatem judiciariam super angelos: «Subsunt (an– geli) judicio Christi: uno quidem modo, quantum ad dispensationem (8) BITTREMIEUX, De mediatione universali Beatae Mariae Virginis quoad gra-. tias, pag. 235.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz