BCCCAP00000000000000000000548
DE PRIMATU CHRISTL th. 26, n. 215-217 157 «Ergo, cum Deus semper ordinatissime velit, ait Frassen, prius inten– dit manifestationem bonitatis suae, et immediate post voluit incarnatio– nem Verbi, demum ordinem gratiae, ac tandem naturae, ad quem spec– tat permissio peccati; ac proinde decreium incarnationis prius fuit de– creto productionis rerum, et decreto perrnissionis veccati» (39). Nunc autem subtiles sunt distinctiones quas adversarii nostri con– ficiunt ut vim praecitati argumenti enervent; at frustra omnino, quia id sana Philosophia, id sensus communis (qui impune nullatenus sperni potest), id tandem sententia optimorum theologorum suadent. 216. Conclusio.----Sententia igitur Scoti paucis verbis ita exponi potest: Deus caritas est, et omnes viae ,ejus a caritate procedunt et ad ca– ritatem tendunt; pelagus immEnsa, fornax ardens caritatis est Deus qui ab aeterno sese amat, una cum Filio spirans Spiritum Sanctum, qui, utpote ab amare Patris et Filii spiratus, veluti m uno compendiat ca– ritatem Dei. At cum amor ille Dei expansionem atque diffusionem quaereret ex– tra ipsum Deum, non quia necessitatus et indigens, sed quia bonus et benefaciens, ordinem creaturarum instituit, quas amando creavit, quas– que creando ad ipsum tamquam ad ultimum finem ordinavit. Deus autem, qui infinite ses.e amat, voluit etiam infinite a creatu– ris redamari; apparuit igitur tune in mente divina Christus, Deus et Horno, una persona divina, animatam carnem sumens, omnia divina sci– licet et humana in se miro modo complectens; Christus igitur prima fuit idea in ordine operum Dei ad extra; ipse fuit causa exemplaris ad cujus similitudinem cuneta fuerunt creata; ipse fuit causa finalis, cujus op€ Deus suam potentiam ad extra in exsecutionem mandavit; ipse caput exstitit totius creationis, ita ut tum angeli tum horno innocens influ– xum vitalem gratiae ab ipso acceperint; omnia denique propter Chris– tum !acta sunt, ipse autem propter Deum, cui sit gloria in saecula saecu– lorum (40). 217. Scholion: Utrum Christus sit caput angelorum, quatenus isti acceperint a Christo non tantum accidentalia, sed etiam praemium es– sentiale.- In thesi praecedenti probatum manet Christum praedestina– tum fuisse ante quamlibet creaturam, ita ut ipse sit causa flnalis totiu'> creationls, propter quem omnia facta sunt; quapropter Christus est primus et novissimus, causa et flnis, alpha et omega omnium rerum. Ab hac quaestione facile infertur corollarium praesens secundum quod Christus est caput angelorum, quatenus Angeli et horno innocens ab ipso gratíam acceperint; omnis enim gratia quae umquam data est sive angelis sive hominibus, est gratia Christi, dependens scilicet a meritls Christi. Hoc tamen corollarium admittere nolunt Thomistae eo quod, juxta ipsos, praedestinatio Christi non fuerit ante praevisum Adami pecca- ,.....,.._ _____ (39) (40) FnAssEN. op. cit., pag. 268; cfr. BrssEN, De praedestinatione absoluta Chris– ti, secundum D. Scotitm expositio doctrinalis, in Ant., 12 (1937), 3-36. Cfr. Fr. LUIS DE LEON, Los nombres de Cristo, «Pimpollo»; sor MARÍA DE AGREDA, Mística ciudad de Dios, part. 1, c. 3-4, n. 38.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz