BCCCAP00000000000000000000548

156 DE VERBO INCARNATO, th. 26, n. 214-215 ----------------- Et huic responso unanimiter asquiescunt thomistae omnes .(37); ve– rum est quod statim ac Cajetanus supradictam solutionem adhibuit, aliqui theologi magni nominis contra ipsam insurrexerunt; sic Cathari– nus cujus haec sunt verba: <<Nimis absona sunt haec et absurda»; sed quia aliam meliorem non adinvenerunt, vel forsitan quia haec ipsis satis est, omnes mm repetunt, estqne jam pro ipsis axioma quoddam invulnerabile, quod certitudinem principiorum universalium, ipsa sola multorum repetitione, acquisivit. Responsio nostra.-Tu autem, benevole, lector, attente considera con– clusionem, et statim animadvertes ipsam latiorem esse praemissis; esto enim quod duplex statuatur in Christo prioritas, una ante quamlibet creationem, altera dependenter ab Adami peccato; sub primo respectu Christus est causa finalis, centrum totius universi; omnia per ipsum et ad ipsum sunt creata; quare concludendum est quod, etsi Adamus non peccasset, Christus nihilominus carnem assumeret; sub secundo res– pectu, Christus nonnisi dependenter ab Adami pcccato intenditur; at tune intenditur in carne passibili, qua Redemptor, qua medicina. Vides igitur dupliccm illam prioritatem admitti posse, at alío atque alío modo; quare conclusio illa adversariorum: <<Christus, in ordine cau– we finalis primus intentus est, in ordine vero causae materialis, depen– denter ab Adamt peccato, quare Verbum, si Adamus non 11eccasset, incarnandum non foret¡., debet accurate distinguí hoc modo: Non in– carnaretur in carne passibili, cum munere ·scilicet redemptoris, concedo; non incarnaretur simpliciter, nego. Paucis verbis: Sine peccato Cristus non veniret ut Redemptor, sed certo veniret ut finis totius creationis propter quem condita sunt uni– versa. 215. Probatur ex ratione theologica.-- Ille primo intenditur in quo– cumque operq propter quem caetera intenduntur. Atqui, uti vidimus, om– nia sunt a Deo intenta propter Christum qua hominem, qui est finis omnium rerum. Ergo Christus qua horno fuit primo intentus in ordine creationis. «Religiose dicendum, reverenterque est audiendum, quia propter is– tum Fili1tm hominis, scilicet Christum, gloria et honore coronandum. Deus omnia creavit» (38). Hinc intelligitur principium illud a Scotistis saepius rep,etitum: Or– dinate volens, prius vult ea qua,e sunt fini propinquiora quam quae re– motiora. Jamvero, relate ad consecutionem finis quem Deus sibi proposuit in mundi creatione, manifestationem scilicet bonitatis divinae, Incarna– tio est prae omnibus aliis propinquior. Ergo Deus, qui ordinate vult ea quae vult, prius intendit Incarnationem quam aliam quamlibet crea– turam. (37) CAJETANUS, in III, q. 1, a. 3; JOANNES A SANCTO THOMA, De Incarnatíone, disp. 3, n. 48-52; ALVAREZ, disp. 9, concl. e et 2; cfr. BrLLOT, De Verbo In– carnato, pag. 40-41; ZUBIZARRETA, op. cit., n. 591 : Scholion, Gravis difficul– tas; SThS.• loe. cit., n. 4-5; GALTIER, op. cit., n. 576 sqs. Alian. solutionem reperies apud GONET. dlst. 5, a. 1, parag. 6, n. 52-54; SALMANTICENSES, d. 2, dub. 1, n. 29. qui dlstlnguunt inter finem qui seu cujus gratla et finem cui et dicunt quod in genere causae finalls cufus gratia Deus prlus volue– rit •Christum quam alias res; sed in genere causae materialls et in genere causae finalls cuí prius voluerit permisionem peccati quam Christum (38) ABBAS RUPERTUS, PL., 168, 1624.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz