BCCCAP00000000000000000000548

DE PRIMATU CHRISTI, th. 26, n. 213-214 155 tim inveniet confirmationem, quandoquidem in omnibus fere locis re– períatur; immo tam evidens est haec nostra affirmatio tamque obvia, ut nequidem adversaríi audeant eam infitiari; dicunt enim etiam Tlw– mistae Christum qua hominem causam esse finalem totius univ,ersi, quip– pe quod omnía fuerunt, divina Dei Providentia et bonitate, ad ipsur.1 tamquam ad finem praeordinata. «Omnia per ipsum et in ipso creata sunt» ( 31). «Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gra– tiae :mue, in qua gratificavil nos in dilecto fili·J suo» (32). «Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multes filios in gloriam aclduxerat, auctorem salutis eorum per passio– nem consummare» (33). «Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et fi– nis» (34). «Omnia enim vestra sunt; vos autem Christi, Christus autem Dei» (35). Quae verba ita commentatur ipsissimus Gonet: <,Quibus verbis signi– ficatur, ut interpretatur Stus. Thomas, quod quemadmodum omnia prop– ter praeciestinatos creata sunt, ita omnia creata, ipsi quoque praedesti– nati, sunt proptcr Christum ut est hamo, tam.quam. propter finem, sicut ei illa omnici et ipsemet Christus sunt propter Deum» (36). Alia igitur testimonia citare inutile est, quandoquidem ipsos adv-er– saríos habeamus hac in r-e nobiscum senticntes. Nunc autem, si ipsi Tho– mistae hanc doctrinam amplcctuntur, nulla alia ratio dari potest nisi quia ipsa expresse inveniatur in documentis revelationis; quomodo enim aliter admitterent si incle enascitur pro ipsis gravissima difficultas? Nam ex una parte Christum qua hominem dicunt esse finem totius creationis, causam scilicet f.inalem, propter quem facta sunt omnia (hanc doctri– nam ex revelatione desumptam sine ambagibus admittunt); at quomodo haec affirmatio componi umquam poterit cum doctina ab ipsis adserta secundum quam Verbi Incarnatio nonnisi dependenter a peccato Adami decreta est? Nonne contradictionem aclstruis in terminis? Nonne in hac secunda propositione negas quod in prima affirmasti? ... 214. Respondent Thomistae.-Minime gentium, nam Christus dicitur cansa finalis creationis quatenus omnia sunt ad ejus gloriam creata; sed est causa materialis, quatenus munere functus est redimendi genus humanum; hinc duplex oritur in eo prioritas: est enim primus in ordi– ne causae finalis, quatenus omnia propter ipsum et ad ipsum sunt crea– ta, non vero in ordine causae materialis, quatenus praevisus non est nisi occasione peccati originalis. Sic igitur Christus, qui est causa finalis et centrum totius creationis, nonnisi dependenter a peccato praevisus est; quare, Adamo non peccante, _Verbum incarnandum non foret. (31) Ad Gozos., 1, 14-20. (32) Ad Eph., 1, 5-6. (33) ,1d Hebr., 2, 10. (34) Apocal., 22, 13. (35) I ad Cor., 3, 23. (36) Apud P. OHRYS0ST0ME, op. cit., pag. 106, in nota.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz