BCCCAP00000000000000000000548
154 DE VERBO INCARNATO, th. 26, n. 212-213 Christum qua hominem esse primogenitum, atque proinde prioritatem habere ante omnem creaturam; omnia per ipsum et ad ipsum esse creata ... 212. Testimonia Patrum.- Curri nobis impossibile sit omnia Patru.m testimonia adducere, sufficiat citare opus a el. P. Chrysostomo cons– criptum (27) in quo 18 Patres enumerantur pro hac sententia, ínter quos Stus. Ignatius, Justinus, Basilius, Greoorius Naziancenus et Nysse– nus, Augustinus, Damascenus. Isidorus ... ; immo duo concilia citat, Sar– dicense videlicet et Toletanum, quae expresse «primogenitus omnis crea– turae» de Christo qua hominé interpretantur: «Confitemur Unigenitum et primogenitum; sed Unigenitum Verbum quod semper fuit et est in Patre, Primogenitum autern propter naturam hurnanam» (28). Unde concludendum est quod secundum interpretationem Patrum hic textus ad Colossenses debet applicari ad Christum qua hominem; quare ipse qua horno, est primogenitus omnis creaturae, omnia per ip– sum et ad ipsum fuerunt creata; ipse est ratio essendi omnis creaturae, -ad ejus gloriam et honorem univusa fuerunt condita. Ipse 1gitur ante praevisum Adami peccatum fuit a Deo intentus, utpote intentus et vo– litus ante quamlibet creaturam. En quomo:5o Cornelius a Lapide cxegesim istius vocis «prirnogenitus» (quam tamen ipse non admittit), exponat: «Primo ergo Stus. Anselmus, Conimentarius Hieronymo ascriptus, et Concilium Sardicense accipiunt haec verba de Christo ut hamo est, ni– mirurn quod Christus ut hamo est, ornni creaturae sit primogenitus, non ternpore sed honore, quia Christus ut hamo, finis est quem Deus primo iniendit et propter querñ omnta creavit. Haec expl'lcatio probatur primo quia Christus ut Deus non est primogenitus sed unigenit'l1s; ergo pri– mogenitus esse nequit nisi qua hamo est. Secundo, quia Christus ut ha– mo. caput est Ecclesiae; atque Paulus agit hic de Christo prout caput est Ecclesiae, ut patet vers. 18; ergo Christum vocat primogenitum non qua Deus_. sed qua hamo est» (29). Confirmatur hoc argumeniwn ex eo quod Patres s~',epissime dicunt corpus Adami fuisse a Deo configuratum secundum imaginero Christi venturi. Ergo jam ante Adami peccatum, et ideo independenter ab occa– sione peccati, Christus qua horno praedestinatus erat ut esset Filius Dei. CI. P. Chrysostomus plus quam 40 Patres dicit adesse pro hac opi– niom:-; et 1.pse in nota et in textu enumerat 22 Patres; clarissima sunt verba Tertulliani, a Petavio dure incriminata: «Lirnus ille tune imagi– nem induens Christi futuri in carne. non tanturn Dei opus erat, sed et pignus» ( 30). 213. Prob. minor.: 2.º) Christus qua horno est causa finalis totius ·creationis; omnia ad ejus gloriam creata sunt.- Si quis sine praeju– -diciis Sacram Scripturam et Traditionem per1egat, hujus assertionis sta- (27) P. ÜHRYSOSTOME, Le moti/..., Tours, 1921. (28) Aplld P. CHRYSOSTOME, op. cit., pag. 81-82. (29) CORNELIUS A LAPIDE, Comment., in epist. Divi Pauli, t, 19, pag. 75. (30) Apud P. CHRYSOSTOME, op. cit., pag. 84.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz