BCCCAP00000000000000000000548
DE PRIMATU CHRISTI, th. 26, n. 210-211 153 Cum aliqui errores inter Colossenses irrepserint circa creationem et gubernationem mundi, et consequenter angelis cultum adhiberent in damnum, uti patet, Christi, Apostolus Paulus, zelo flagrans propter glo– riam et honorem Christi, laudes Christi in hoc loco coacervat, omnia– que nervose immiscet, et tam ea quae ad ipsius divinitatem quam ea quae ad ejus humanitatem pertinent, coram oculis omnium firmiter proponit, ut probet solum Christum esse cultu dignissimum eique soli esse reddendum. Paulus enim amorose Christum Dominum uno intui– tu comprehendens, ejus títulos, sino ullo ordine cumulat, quasi omnia volens simul dicere et uno verbo patefacere; hinc haud levis invenitur difficultas distinguendi ea quae dicit de Christo qua Deo ab his quae de ipso enuntiat. qua homine (25). Quae cum ita sint, Scoti interpretatio facile etiam nunc declinatur, si textus considerentur prout sunt in se, praescindendo scilicet ab inter– pretatione Patrum et 'I'heologorum, quia ea quae tu attribuis Christo qua homini, adversarius attribuet Christo qua Deo, et sic nullum habe– bis in hoc textu pro tua sententia subsidium. 211. Modus procedend1.- Nos autem ita procedimus: paucis verbis exposito sensu quem exegetae moderni hujus loci nobis communiter tra– dunt, interpretationem patristicam diligenter investigabimus, ut inde quaenam sit sententia a nobis admittenda appareat; uti patet in hac disquisitione longa relinquitur unicuique investigationis via. Porro, exegetae moderni hoc modo locum citatum explanant: Paulus considerat Christum sub duplici respectu: in Bjus vita divina, Patri aequalem, et in ejus vita temporali, natura€ humanae hypostatice uni– tum; sub primo respectu consideratus, Christus est imago Dei invisibi– lis, primogenitus, creator, conservator €t finis omnium creaturarum; sub secundo, Christus est primogenitus mortuorum, caput Ecclesiae, re– demptor et pacificator universalis (26). In hac explicatione textus nihil invenitur pro nostra sententia, im– mo aperte excluditur. Fatendum tamen est non parum istos theologos insudare ut omnia quae in hoc loco dicuntur, sibi cohaereant et contradictionem fugiant; hinc dicere· debent stum. Paulum Christum descripsisse a versiculo 15 ad 18 tamquam Deum; a versiculo 18 usque ad 21, qua hominem; sed quia in hac ultima periodo aliqua dicuntur quae ad Christum qua ho– minem non conveniant, puta quod in ipso complacuit Deus inhabitare omnem plenitudinem .(divinitatis), recurrunt ad absentiam ordinis, ad stylum impetuosum Paull, quia pro more suo omnia miscet, omnia re– petit, omniaque iterum atque iterum inculcat. Hi autem recursus et subtilitates facile vitantur, si interpretationes Patrum prae oculis habeantur. Jamvero Patres unanimiter admittunt (25) «Saint Paul, selon son habltude, accumule sur la tete du Chrlst, sans trop de soucl de ce que nous pourrions appeller l'ordre chronologique, tous les tltres qui lui appartiennent a raison de Hes deux natures». PRAT, La Theo– logie de Saint Paul, pag. 398. (26) Cfr. PRAT, La Theol. de Saint Paul, loe. cit., pag. 397-399; MURILLO, Pau– lus et pauli scripta, pars 1, pag. 269 sqs.; FouAan, op, cit., pag. 65, «primo– genitus», in nota, intelligit de Christo qua Verbo, et in textu locum in– telligere videtur de Christo qua incarnato, principio gratiae et vitae su– pernaturalis tam pro hominibus quam pro Angelis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz