BCCCAP00000000000000000000548

152 DE VERBO INCARNATO, th. 26, n. 209'-210 sum fuisse. Quare merito Concilium Sardicense in epi.'ltola ad omnes episcopos illa verba Eccli. 24: «Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam», de Verbo qua Deo, et de Verbo qua homine rit,e interpretatur, secundum scilicet duplicem generationem, aeternam et temporalem, quae in ipso admitti debet; generatio igitur Christi temporalis ante omnem cr-eaturam, «primogenita ante omnem creatu- ram» (19). · Nunc autem, evidens est quod Christus qua horno de facto creatus non est ante omnem mundi constitutionem, quandoquidem nonni.'li in medio saeculorum, quando venit plenitudo temporis, in carne mortali nobis apparuit. Ergo haec ipsius pra-escientia et praeordinatio intelligi debet non de ordine exsecutionis, sed de ordin-e intentionis. Chri.'ltus igi– tur qua horno fuit a Deo intentus ac volitus ante omnem creaturam, licet in medium nostrum non venerit nisi in medio temporum. 210. Objectio.-Huic potissima argumento respondent adversarii dicendo multas etiam adesse Patres qui praefatum locum Prov., 8, 22, de Sapientia increata interpre– tantur C?.Ol. Respondemus nos multas etiam in Sacra Scriptura inveniri textus· qui duplicem, praesertim de Christo, obtinuerunt apud Patres interpretationem ; quad et agnovit et recte explicavit Stus. Augustinus qui hanc sapientissimam regulam hermeneuticae nabis tradidit: «Qui laci (Scripturae) de Christo dicuntur, si commode applicari pos– dnt humanitati et divinitati, acceptandi sunt ambo et nullzts est respuendus,> (21). Cum enim in Christo duae sint naturae integrae et inconfusae, divina scilicet et humana in unitate personae subsistentes prapter mirabilem illam divinitatis et hu– manitatis unionem, «inde Jit, ait Frassen, quod ídem Scripturae textus utramque in– terdum naturam designet» (22) ; quare neces.se est ut unam explicatianem non reji– ciamus, sed quod duplicem conciliemus, textum interpretantes tam de Sapientia aeter– na quam de Sapientia incarnata. Confirmatur nostra thesis ex textu Sti. Pauli ad Ephesios: «Benedic– dictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspeclu ejus in charitate» (23). b) Argumentum secundum desumitur ex Epistola ad Colossenses: «Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae; quoniam in ipso condii'a sunt universa in caelis et in terra, vtsibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes, sive principatus sive potestates; omnia per ipsum et in (graece ad) ipsum creata sunt; et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant. Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitari, et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis e1 us sive quae in terris sive quae in caelis sunt» (24). (19) (20) (21) (22) (23) (24) Prov., 8, 22 sqs. Sic STU,S, ATHANASIUS, PG., 25, 447; STUS. CYRILLUS Al.EX,, PG., 75, 266; STUS. AUGUSTtNUS, PL., 40, 184, Apud P. CHRISOSTOME, loe. cit. FRASSEN, OP. cit., sect. 3, q. 1, pag. 265. Ad Eph., 1, 8-5. Ad Colos., 14-20; cfr. BrssEN, De primatu Christi absoluto apud Colos., 1, 13-20, Expositio dogmatica, in Ant., 11 (1936), 3-26; 12 (1937), 27-36.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz