BCCCAP00000000000000000000548

150 DE VERBO INCARNATO, th. 26, n. 208 sententia, non tantum probabilis, v>E:rum etiam vera et certa demons– tratur. Prob. minor.: l.º) Christus qua homo est ante omnem creationem praedestinatus et electus. a) Primum argumentum desumitur ex Prov. 8, 22 sqs.: «Dominus possedit me in initio viarum suarmn, antequarn quidquam jaceret a prin– cipio. Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra jieret. Nondmn erant abyssi, et ego jam concepta eram» ... In hoc textu loquitur Sapientia; quo nor.line, secundum omnes exe– getas, secunda Persona SSmae. Trinitatis ibi designatur; de se ipsa igi– tur dicit quod erat in initio viarum Domini, ,rnte omnem scilicet crea– tionem; antequam fontes aquarum eruperant, antequam montes sua mole super terram consederant; immo, quando Deus praeparabat cae– Jos, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando appendebat fun– damenta terrae... , ipsa aderat, cum eo erat cuneta componens et dis– ponens omnia; immo, erat jam ab aeterno: «ab aeterno ordinata sum... » Quidquid igitur sit de quaestione a nobis solvenda, fortiter ab omni– bus tenendum est quod ibí sermo fiat de sapientia, quae erat ante om– nem creatíonem, quae creationí erat praesens, et quae ab aeterno erat ordínata; cum en.i.m hoc testimonio usi fuerint Ariani ut probarent Verbum fuísse factum, creatmn, non vero genitum, Patres uno ore da:e– runt ibi agi de Sapientia increata, de Verbo, secunda Persona ssmae. Trinitatis, quae non est facta, nec crea ta, sed genita... Nunc autem, hoc tam celeb-errimum testimonium debet interpreta– ri de Christo qua Deo, quatenus una est ex Tribus Divi:nis Personis, an de Christo qua lwmine, quatenus naturam habet humanam ad suam per– sonalitatem in tempore tractam? Haec est quaestio a nobis .solvenda; jamvero quaestio duobus modis potest in unam vel in aliam partem dirimi: ex crítica videlicet interna ipsius u:xtus, vel ex tsxtu prout a saeculis fuit a Patribus interpretatus. Nos hunc secundurn modum eligimus; affirmamus itaque quod orones fere Patres qui hoc texí:u usi sunt ut probarent contra Arium Verbum fuiss-e ab aeterno, non illum i.ntellexerunt de Verbo qua tali, sed de Verbo qua homine, seu de Sapientia qua .incarnata: «quam in opinionem, scribit Petavius, majori ex parte conspiravit antiquitas. Hanc imprimís assc,:crant Athanásius, Epiphanius, Basilius, Gregorii ambo, Naziancenus et Nyssenus, Cyrillus, Caesarius, Hilarius, Ambrosius, Augustinus, Hiero– nymus, Idatius, Clarus... Fulgentius et plerique alii, quos percensere lon– gum sit» (12). Hanc eamdem conclusionem non tantum admittit Tournely, testis in hac re omni -exceptione major, quippe ipse contrariam tenet sententiam, sed longe corroborat, dicendo: Patres unanimiter hunc zocum int,9lligunt de Sapientia Incarnata» (13). (12) (13) PETAVIUS, De Trinitate, lib. 2, c. l. TouRNELY, in h. 1; ide1n docet LESETRE, cujus verba sunt haec: «en resu– me, nous devons reconnaitre dans ce passage la Sagesse eternelle et incrée, possedée par Dieu avant taus les temps, et la Sagesse incarnée qui est la

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz