BCCCAP00000000000000000000548
148 DE VERBO INCARNATO, th. 26, n. 206 206. Positio quaestionis.- Stus. Thomas hoc modo proponit quaestio– nem: «Utrum si hamo non peccasset, Deus jncarnatus fuisseh, et negati– ve resolvit non alia de causa nisi, quia «ea quae ex sola Dei voluntate pro– veniunt supra omne debiium creaturae, nobis innotescere non possunt nisi quatenus in Sacra Scriptura traduntur, per quam divina voluntas nobis innotuscit» (5). Jamv-ero sententia contraria, etsi probabilis, sen– sui Sacrae Scripturae minus consentanea ei videtur. Scotus verbis aliquantulum diversis thesim videtur enuntiare, quae ta– men eamdem involvunt quaestionem: «Utrum ista praedestinatio (Chris– ti) praeexigat necessario lapsum naturae humanae, quod videntur sonare multa.e auctoritates quae sonant Filium Dei numquam fuisse incarnan– dum, si hamo non cecid!sset» (6). Suarezius ita proponit: «Haec quaestio ,eadem est cum illa, an incar– nationis opus per se primo intentum fuerit a Deo in primo actu qua voluit ad extra se communicare, an vero solum fuerit ordinatum occasio– ne sumpia ex lapsu humanae naturae praeviso. Jtem coincidit cum illa, an Christus Deus hamo fuerit praeordinatus et praeelectus et dilectus ante omnem creaforam, et an fuerit primus omnium praedestinatorum hominum et angelorum, ac denique an praedestinatio Christi fuerit ante vel post praevisum originale peccatum» (7). Ad statum qua{,stionis quocl attinet dicendum est denique quod hodie accuratius forsitan proponitur ne hypothesim quamdam, omni realitate destitutam, solvere videamur, quasi nos scilicet ageremus de decretis quae in alio ordine providentiae forent possibilia, et alium ordinem di– versum statuerent; quare hodie ita proponitur quaestio: Utrum ex vi praesentis decreti, quod Deus habuit ab aeterno, quoque mundum creare decrevit, Verbum carnem assumeret si Adamus non peccasset. Sic igitur quaestio nullam habet, nec haber,e potest ambiguitatem; loquimur de or– dine praesenti, a Deo ab aeterno statuto, non vero de alio mere possibi– li (8); et certe jam melius esset aliter statum qua,estíonis definitive proponere ita ut inquisitio non fieret sensu ve1uti in bbliquo, sed in recto: utrum scilícet Christus fuerit a Deo primo electus et praedestina– tus ante omnem creationem et ideo independenter a qualibet circums– tantia creationis, an, e contra, fuerit praedestinatus et electus depen– denter a creatione, et determínate dependenter a circumstantia peccati Adami praevisi, ita ut si Adamus non peccasset, nec Verbum incarnan– dum foret. (5) III, q. 1, a. 3. (6) ScoTUs, in III Sent., dist. 7, q. 3; Reportata Parisiensia, l. 3, d. 7, q. 4. (7) SUAREZ, Cominent., in h. l. (8) Credimus Patrem Roscurnr, loe. eit., non recte assecutum fulsse veritatem huJus posltionis, nam ipse totus in eo est quod tum in sententla Scotistica tum in Thomistica indebitus transitus fiat ab ordine praesenti nistorieo ad alium ordinem mere possibilem, in quo quid accidisset prorsus nescimus. Sclendum enim e;st quod sensus nostrae quaestionis iste sit et non alius: utrum verbum incarnatum fuerit a Deo primo volitum, ante omnem crea– tionem praedestinatum et electUin, an, e contra, fuerit a Deo ¡,raedestina– tum et electum post creationem et electionem creaturarum. Dlcimus nos Verbum incarnatum, vi praesentis decreti, fuisse a Deo primo volitum et electUin, ita ut iJ)sum nullo modo pendeat a qualibet creatura nec a qua– libet circumstantia creaturae: quodsi praeterea addimus verba.: «ita ut etiamsl Adamus non peccasset, Verbum adhuc incarnandum foret», haec verba non respiciunt alium ordinem diversUin (in qua scilicet Adamus non
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz