BCCCAP00000000000000000000548

DE PRIMATU CHRISTI, th. 26, n. 204-205 147 tamquam causa final is totius creationis; si vero Christus nonnlsi in praevisione peccati originalis praedestinatus fuerit, Beata Virgo Maria simul cum ejus Filio in ratione medicinae esset a Deo intenta; uti pa.:. tet, eadem non est in uno vel in altero casu pro Beata Virgine Maria dignitas atque gloria (3). 205. Determinatur status quaestionis.-Quae cum ita sint, jam ad ipsam quaestionem veniendum est; sed quia, uti dicit Philosophus, pm– vus error in initio, magnus in fine evadit, necesse ,est ut per prius sta– tum qua€stionis d€claremus. Omnes omnino theologi conveniunt in €O quod Christus advenerit in hunc mundum ut dissolveret opera diaboli, ut salvum faceret quod pe– rierat, ut €OS, qui sub Lege erant, redimerei; ut ovem deperditam in– veniret; id enim ex omnibus fer€ versiculis sacrae Scripturae aperte col– ligitur; causa igitur Incarnationis, saltem partialis, in redemptione ge– neris humani reponenda est: immo etiam aliae causae assignantur in Sacra Scriptura, utputa ut esset Christus Doctor veritatis juxta illud: «Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in hunc mundnm, ut testimo– nium perhibeam veritatb ( 4); tum igitur Thomistae tum Scotistae ad– mittunt et admittere debent, non unicum fuisse motivum Incarnatio– nis. sed mnltiplex. At quaeritur in prnesenti quisnam fuerit primarius finis Incarnati_o– nis, peccatum videlicet Adaml, quo non existente, Verbum incarnandum non foret, an, e contra, manijestatio quaBdam bonitatis divinae, ita ut etiamsi peccatum non exstitisset, incarnatio nihilominus locum haberet. Uti vides, probandum non est in praesenti quod Christus in hunc mundum venerit ut hominem salvum faceret, sed quod ad hoc tantum vencrit: ut hominem salvaret; quare inutile est infinitos fere textus sa– crae Scripturae et Patrum coacervare, in quibus dicitur id quod aperte concedunt theologi omnes. Thomistae probare debent partem exclusivam, id est, quod si Adamus non peccasset, Christus non veniret; id est, quod 1mica ratio Incarna– tionis motiva in redemptione generis humani sit reponenda ita ut, ipsa deficiente, Incarnatio non fieret; textus igitur sententiae thomisticae faventes illi tantum erunt qui explicite vel implicite dicant: Sine Adamí peccato. nulla esset Incarnatio. Similiter et Scotistae non possunt esse contenti textibus plus minus– ve pro sua sententia determinatis, sed illos tantum adducere poterunt quorum sensus huc redeat: Christus qua hamo fuit a Deo praedestlna– tus et intentus ante omnem creaturam, independenter proinde a quoli– bet peccato; ipse est causa finalis totius creationis; omnia per ipsum, et ad ipsum creata sunt; ipse carnem assumeret etiamsi Adamus non pec– casset; id in quo debet Scotismus maximam curam adhibere erit in explicatione textuum, non de Christo qua Deo, sed de Christo qua homine. (3) Hujus quaestionis maximum momentum agnovit et LuGo, qui in lnltio suae disputationis haec habet : «Quaestio haec disputatur a Sto. Thoma in prae– senti art. 3, et a Theologis exlstlmantibus eam esse ex digniorlbus nostrae theologiae; ex qua factum est, ut quae ol!m brevissime expediebantur. jam nunc multiplicatis argumentis, solutionibus, in molem immensam creverit». (Disputatio VII, in 1nitio). (4) Joan., 18, 37.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz