BCCCAP00000000000000000000548
146 DE VERBO INCARNATO, th. 26, n. 203-204 sam motivam sive jinazem inquirat myst<:Tii Incarnationis, in qua om– nia fere alia mysteria gratiae et gloriae, praedestinationis et redemptio– nis veluti radicentur, assidua ejus meditatio atque constans elucidatio lucem non parvam sparsit Sacrae Theologiae, quae inde fructuosa gau– det et omni ex parte clara (quantum humana fragilitas sinit et mys– teriorum magnitudo pcrmittit) expositione mysteriorum cum ipsa conne– xorum. Exinde jam quoque apparet momentum istius quaestionis, quippe ipsa veluti centrum sit atque fastigium viarum Domíni (1). Status quaestionis.- Sed nondum satis, nam ab hac quaestione po– sitio sive locus pendet quem Deus in creatione mundi Filio suo Unige– nito, Homini facto, praeordinaverit; Creator -enim omnium rerum, ante– quam e nihilo universum educeret orbem, debuit uno simplicissimo actu omnia quae simt vel quae in tempor,e adhuc sunt futura, componere, et in suis causis nexibusque dependentiae et causalitatis decern.ere. Quaeritur igitur in praesenti nexus causalitatis quo Verbum, factus horno, ingressum est in mundum, an scilicet tamquam Redemptor gene– ris humani lapsi et tarnquarn medicina ad utilitatern E:cilicet aliorwn, an potius tamquam causa finalis omnium rerum, tamquam principium via– rum Domini, a quo cuneta caetera procedunt. Aliis verbis, qua,eritur in praes-enti utrum Christus advenerit occa– sione des1l1npta peccati Adami, an, e contra, ipse independenter a pee– cato esset praedestinatus; ex cujus solutione, uti patet, locus Christi in mundi dispositione determinabitur. 204. Momentum lmjus quaestionis.- Praeterea ab ipsa etiam pen– det quaestio illa celeberrima: Utrum Christus horno sit caput anaelorum et Adami innocentis, quatenus ab ejus meritis gratiam acceperint illi et iste; uti patet, non eadem est Christi gloria in una vel in altera sen– tentia; si affirmativam- teneas, Christus est c2put omnium gratiarum, quibus tota Ecclesia, caelestis videlicet Jerusalem, sub Christo capite collecta, aeternis fruetur gaudiis plausibusque resonabit aeternis; si vero negativam sustineas, Christus veluti dimidiate caput erit angelo-– rum, quatenus ab ipso nonnisi gloriam accidentalem accipient; gratia. angelorum erit gratia Dei, non autem Christi. Sed adhuc alía est hujus solutionis maximi momE:nti sequela pro Bea– ta Virgine Maria, cujus primordia, uti dicit Bulla Ineffabilis Deus a Pío IX edita, «uno eodemque decreto cum divinae sapientiae Incarna– tione fuere praestituta» .(2); et res est manifesta, nam si Christus, Deus et Horno, praedestinatus fuit ante creationem mundi et angelorum, in– dependenter a peccato protoparentum, eo ipso praedestinata est et Bea– ta Virgo Maria ut esset Mater Dei; quo fit ut Beata Virgo Maria simul cum Christo ejus Filio incarnato ante saecula esset in mente divina, (1) Cfr. CARMELO DE ITURGOYEN, Un diptico teoló_qico franciscano: El primado unii>ersal y absoluto de Jesucristo y el primado universal y relativo de m Madre, ubi praeclarus auctor ita proponit quaestlonem: «¿La creación in tegral es cristocéntrlca o antropocéntrica?», excerptum ex «Regina Imma– culara» (1955), 48-82; cfr. etiam DOMINIC OF HERNDON, The Absolute Pri– macu of Christ Jesus and. His Virgin Mather accordíng to st. Lawrence of Brindisi, in CollFranc., 22 (1952), 113 sqs. (2) CL., 6, 836; de divers!s expl!cat!on!bus huJus decreti, a Theolog!s hab!tis, cfr. RoscHINI, Mariotouia, 2, 1, 19-43, ubi bibl!ographiam etiam invenie~ de hac re.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz