BCCCAP00000000000000000000548
DE PRIMATU CHRISTI, th. 26, n. 202-203 145 cum de satisfactione pro peccato agitur, non oportet considerare bonum et malum absolute, secundum quod unum privative alteri opponitur, sed magis secundum quod in morali aestimatione, omnibus pensatis circums– tantiis, adaequabilia sunt, ut tanti valeat reparatio prout a satisfaciente, quanti valuit injuria prout contra offensum» (21). 202. Objectio.-Sed esto quod per unum actum caritatis non possit reparari ex perfecta justitia offensa per peccatum mata; at quid prohibet quominus per multas actus caritatis et amoris Dei id obtineatur? Et ratio est valde obvia, nam malitia peccati est finita, sicut supra dictum est; cur ergo per actus caritatis, maxime si omnino intensos et undequaque perfectos supponas, praedicta malitia superari, immo etiam excedí, non poterit? Et exemplum hujusmodi etiam in humanis exhibetur, nam licet «aurum ex specie sua e:tcedat argentum, quoad valorem tamen moralem potest quantitate superari» (22). A parí igitur injuria per unum peccatum mata poterit quan– titate actuum caritatis reparari. Respondeo : Sed contra est quod ibi nulla est paritas, nec exemplum supra alla– tum aliquid valet ; non enim inveniuntur in eodem ordine majestas Dei offensa et persona offendentis; quo fit ut etiamsi actus caritatis in infinitum repetas, num– quam poteris injuriam tantam reparare ; nec exempla desunt in humanis ad hanc doctrinam illustrandam ; sic docent omnes theologi quod si virginitatem ve! aliquid hujusmodi spirituale personae aliquis laedat, numquam poterit hanc injuriam per pe– cuniam ad r,equalitatem reparare, non alia de cau:'a nisi quia virginitas vez fama in alío atque alio ordine diverso inveniantur ac pecunia; quare, etsi pecuniam usque ad summum multiplicetur, bonum per diffamationem vel per violationem amissum num– quam ad aequalitatem restituetur. 2.º) Secundum argumentum ex eo desumitur quod ad perfectam et undequaque rigorosam justitiarn oportet ut satisfactio procedat ex pro– priis viribus et ex propriis bonis satisfacientis, nec ex alio jarn titulo debitis. Jamvero horno purus et innocens nihil habet sibi proprium, ut– pot,e ab ipso Deo donaturn et accepturn; nihil habet praetera quod ex multis aliis titulis Deo non debeat. Ergo horno purus, quantumvis sanctus €t innocens, non potest ex rigore justitiae satisfacere Deo pro peccato. CAPUT 111 DE CAUSA PRIMARIA MOTIVA INCARNATIONIS, SEU DE PRIMATU JESU CHRISTI SUPRA OMNEM CREATIONEM THESIS 26.ª: Jesus Christus qua horno fuit ante omnem creaturam praedes– tinatus et electus; ipse est causa motiva primaria omnis crea– tionis, ita ut, etiamsi Adamus non peccasset, Verbum incaman– dum foret. 203. Connexio materiae.- Quaestionem attingimus in praesenti ce– leberrimam, jarn a pluribus saeculis inter theologos agitatam, non ta– men sine fructu, sicut accidere solet in similibus quaestionibus; cum enim qua,estio praesens ipsissimam rationem atque inscrutabilem cau- (21) BILLOT, op. cit., pag. 28. (22) SuAREZ, De Incarnatione, dlsp. 4, sect. 7, n. 33. MAN. THEOL. DOGM.-Ill.-11
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz