BCCCAP00000000000000000000548
144 DE VERBO INCARNATO, th. 25, n. 201 gradu dignitatis; sic eadem injuria duobus hominibus simul mata dis– tinctam habebit magnitudinem prout diversi sint eorum gradus digm– tatis; e converso se habet res quoad restitutionem honoris, nam tune tanto major est honoris redditi mensura quanto dignior est persona ho– norantis. Jamvero, persona per peccatum offensa est ipse Deus sub quocum– que respectu infinitus; persona vero, quae honor,em redderet, est per– sona undequaque finita. Ergo non posset ad aequalitatem satisfacere Deo. Ad rem Doctor Eximius: «Secunda ratio fundaiur in infinitate quam habet peccatum ex per– sona Dei offensa..., unde procedit de omni peccato, praesertim mortali. Gravitas enim offensae, ut supra dictum est, sumitur ex persona of– ferisa; unde tanto est majar quanto illa persona est dignior; ergo quae est contra personam infinitae dignitatis simpliciter, erit infinita; ergo non potest ad aequalitatem compensari nisi per infinitam satis/actio– nem, quam non potest exhibere versona finita rzuant.umuis sancta» (18). Diximus supra peccatum infinitam quamdam erga Deum offensam prae se ferre, quia, etsi aliqui theologi (19) admiserint in peccato of– fensam infinitam simpliciter, id nobis, Stum, Thomam aliosque theologos sequentibus, nullatenus placet. Ne tamen inde inferas puram creatu– ram posse malum, per peccatum introductum, €X perfecta justitia re– parare, quatenus tantum honoris redderet Deo per actum amoris quan– tum injuriae intulerat per actum contrarium peccati, et sic adaequar,et per amorem quidquid per peccatum abstulerat; nam sapientissime nota– bit tibi Suarezius conclusionem non valere, quia aliud est loqui de boni– tate morali et intrínseca ipsius actus, aliud vero de valore ad satisfa– ciendum. «Loquendo enim, ait Eximius, de bonitate, jatear habere ínter se pro– portionem malitiam actus peccati et bonitatem contrarii actus carita– tis; quia illa malitia non est nisi privatio bonfüitis oppositae; unde tanta est quanta est bonitas, quae deberet inesse actui. Loquendo vero de va– lore ad satisfaciendum, sic nego esse proportionem perfectae aequalita– tis inter actum caritatis et actum peccati, quia hic valor non sumitur ex objecto, sed potius ex dignitate personae satisfacientis; e contrario vero gravitas peccati in ratione injuriae et offensae sumitur praecipue ex dignitate personae offensae. et ideo sub hac ratione non habent sufficientem proportionem vel aequalitatem» (20). Ut autem haec sapientissima distinctio recte teneatur et profundius penetretur, liceat nobis verba el. Billot transferre: «Ad primum ,ergo dicendum quod non tantum bonum est conversio purae creaturae ad Deum per caritatem, quantum malum est aversio a Deo per mortale peccatum, si utrumque consideres sub ratione formali satisfactionis et injuriae, quorum valor ex hab'ltudine personarum men– suratur, ut dictum est. Si aut;,m caritas et peccatum considerentur sub absoluta ratione boni et malí, sic verum est quod caritas ponit illam ip– sam perfectionerñ quam peccatum privat. Sed hinc nihil sequitur, quia (18) SuAREZ De Incarnatione, disp. 4, sect. 7, n. 36. (19) GoNET 'De peccatis, disp. 9, a. 7,, par. 3. (20) SUAREZ, De Incarnatione, disp. 4, sect. 7, n. 19.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz