BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE INCARNATIONIS, th. 25, n. 19S-201 14:! Neque igitur frater fratrem suum potest redimere, neque ullus seipsum, ea quod redemptorem, eo qui captivus est et jam servit, oportet longe esse praestantiorem... Neque igitur fratrem in redemptionem quaere, sed aliquem qui tuam excedat naturam, neque hominem nudum, sed hominem Deum Jesum Christum, qui solus pro nobis omnibus Deo dare potest placationem, quod cum proposuit Deus propiiiationem per fidem in sanguine ejus». Stus. Leo Papa: «Si non esset Deus, non afferret remedium». Stus. Joannes Chrysostomus: «Ceciclit natura nostra eo casu ut res– tituí non possit nisi ab illa potentissima manu.» Stus. Ambrosius: «Quis tantus esset dux qui prodesset omnibus, nisi ·i.lle qui supra omnes est? Quis me supra mundum constitueret, nisi qui majar est mundo?» Stus. Fulgentius: «Nullatenus humana natura ad aufercndum pec– catum mundi sufficiens, atque idonea fieret, nisi unione Verbi Dei?» Stus. Augustinus: «Neque per ivsum liberaremur mediatorern ho– minem Chrisimn, nisi esset Deus» (15). 200. Nota bene.- Sed hic valde notandum est id quod sapientis– slme animadvertit Doctor Eximius: ex his scilicet testimoniis probar! necessitatem unionis hypostaticae, non vero necessítatem lncarnationis quatenus haer. importat assumptionem humanae naturae in communio– nem personae Verbi: «Potuisset enim Deus, ait Suarez, assumendo natu– ram angelicam, per eam nos redimere perfecto modo, seu cum eadem justitiae aequitate. Quia, licet non posset mori, posset per internos et spirltuales actus satisfacere; licet in hoc duriuscule loquatur Anselmus, lib. 2, Cur Deus horno... , indicans humanam naturam, quae mori posset, omnino fuisse necessariam; sed per exaggerationem locutus est» (16). Secundam hypothesim negant rursus omnes theologi; «sed iri hac veritate explicanda et ratione reddenda, valde dissentiunt inter se. Nain Scotus, Durandus, Gabriel et Joannes de Medina, locis supra citatis, sect 3, non aliam rationem reddunt, nisi quia omnis satisfactio apud Deum est ex sola acceptatione ... » (17). Nos non omnium Theologorum differentias, sed e1 tantummodo ar– gumenta exponemus, quae nobis convincentia appareant. 201. Probatur. l.º) Primum argumentum ex eo desumitur quod peccatum quamdam dicit erga Deum infinitam offensam; actus vero reparationis, a creatura peractus, nonnisi valde imperfectam et limita– tam sati.sfactionem afferre valeat. Ergo impossibile est quod aliqua crea– tura, quantumvis sancta et justa, condignam offerre possit Deo pro pee– cato satisfactionem. Quod argumentum, ut clarius evadat, sufficiat notare quod gravitas offensae tanto est majar quanto persona offensa in majori constituatur (15) (16) (17) Srns. BASILIUS, in Ps. 48. 4; Journel. 961; Srns. LEO PAPA, Sermo 21 ele Nativit., c. 2; PL., 64. 192; Srns. AMBROSIUS, in Le., 6; STtTs. AUGUSTINUS, Enchirtdion. c. 108; PL., 40, 282; Journel, 1929. SUAREZ, in h. l. SUARE:Z, disp. 4, sect. 7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz