BCCCAP00000000000000000000548
142 DE VERBO INCARNATO, th. 25, n. 198-199 Quae cum ita sint, jam clare intelligis quid sibi vElit id quod a theo– logis dici solet, nempe Incarnationem non esse simpliciter necessariam, sed hypothetice tantum, ad reparationem generis humani ejusque cum Deo reconciliationem; diceretur enim Incarnatio simpliciter necessaria, si ipsa unicum foret medium reconciliationis; sed cum ex dictis multa alía media essent omnino possibilia, Incarnationem dicimus fuisse h'JJ– pothelice et secundum quid necessariam. Pars 5.ª: Incarnatio fuit simpliciter necessaria in bypothesi liberationis hominis per viam condignae satisfactionis. 198. Connexio materiae.- Tandem ultima excogitari potest hypo– thesis, in qua profecto omnes fere theologi convEniunt: quid esset di– cendum si Del!ls condignam et omni ex parte rigorosam satisfactionem postularit pro peccato commisso? Essetne in hoc casu absolute neces– saria Incarnatio? An, e contra, etiam tune aliquis horno posset condigne satisfacere Deo? Duplex hypothesis.-Sed ne in hac quaestione certa cum incertis immerito admisceantur, neque Scoto ejusque asseclis ea attribuas quae numquam propugnarunt, duas hypotheses distinguas necesse est. Etenim, quaeri potest: a) utrum horno quidam, qui ab Adamo per g<merationem naturalem d-escendit, quique proinde cum peccato origi– nali vel certe cum debito tantum peccatum contrahendi pervenit, pos– sit perfecte satisfacere pro r-eparatione totius generis humani, et b) utrum horno quidam, a contaminatione Iabis originalis omnino expers, possit condigne satisfacere. 199. Solutio.- Prtmam hypoihesim uno ore onmes Patres, et post ipsos omnes th-eologi, nemine discrepante, negant aperte: «et ratio im– possibilitatis est satis in aperto, ait el. Billot. Constat enim neminem sub peccato quolibet modo constitutum sufficere potuisse ad solven– dum pro se, multoque minus pro aliis, eo quod immunitas seu libe– ratio a culpa necessario praesupponitur ad omnem condignitatem sive meriti satisfactionis» ( 14). Probatur ex Patribus.- Huic conciusioni consonant oinnia Patrum testimonia, qua-e ex eo clariora evadent si tria vel quatuor simul sumpta inter se comparentur; notari etiam deb-et Patrum testimonia hanc so– Zam hypothesim respicere, quae unice in hac praesenti oeconomia veri– flcata est, nihilque dicere de aliis quae fleri possent, quaeque ab ipsis numquam et nusquam in cogitationem venerunt. Stus. Basilius: «Animam omnem humanam succubuisse malo servi– tufis jupa communis omnium inimici, et eam quam a Creatore accepe– rat libertate privatam, captivam ductam esse per peccatum. Jamvero captivo omni opus est redemptionis pretio ad libertatem recuperandam. (14) De Verbo Incarnato, pag. 25..
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz