BCCCAP00000000000000000000548

DE NECESSITATE INCARNATIONIS, th. 25, n. 196-197 141 minibus condigne fieri non potest, quia, creaturae cum sint, non possunt propter peccatum infinitam offerre Deo satisfactionem. Ergo necessitas apparet Incarnationis absoluta, vi cujus Verbum sese uniens naturae humanae in unitatem personae et secundum rationem personae, offe– rat Deo infinitam et omnibus modis condignam et superabundantem satisfactionem. Opinionem hanc documentis Patrum munivit Richardus a Sto. Vic– tore, qui eamdem propugnavit sententiam (10). Censura.- Est cíoctrina communis et certa. Suarez dicit sent€ntiam quam defendimus esse talem quae «negari non possit sine t.emeritate et fidei iiicomrnodo ( 11). 197. Probatur. l.º) Poterat Deus gratiose peccatum condonare quin nullam a creatura vel hlinimam exigeret satisfactionem; in quo, uti patet, nulla adesset alteri injuria nullumque detrimentum; immo cum ipse solus fuerit off.ensus, poterat juri suo cedere et culpam con– donare. 2.º) Si tamen haec non placeant, quippe quod justitia Dei ordinis laesi exigere debeat reparationem, poterat Deus ab humana natura ali– qualern satlsfactionem petere, eaque esse contentus; in quo rursus nulla apparet repugnantia. 3.º) Denique tandem poterat Deus aliquem hominem sanctum, vir– tutibus praeditum, justitia naturali et supernaturali ornatum, creare, qu. suis meritis et operibus supernaturalibus daret Deo aliquam pro toto genere humano satisfactionem; nec profecto in hoc aliquod Dei attributum subiret detrimentum, nam etsi horno purus non possit apud Deum mer-eri ex rigore justitiae pro se, nec proinde pro aliis, et ideo non possit condigne satisfacere, non tenetur Deus semper et ubique ea quae sunt ex justitia rigorose ,exigere; potest enim Deus praeter jus- " titiam aliquid facere. Ad rem Stus Thomas: «Ex part., Dei fuit alius modus possibilis nos– trae liberationis, quia ejus potentia limitata non est; quem si elegisset convc:zientiss:mus fuisset. Non tamen habuisset rationem redemptionis, sed liberationis tantum, quia liberatio non fuisset facta per solutionem pretii» ( 12). Si autem his modis reparatio generis humani possibilis erat, In– camatio non est simpliciter necessaria; hinc omni jure stultos appel– lare potuit Stus. Augustinus illos qui Incarnationis necessitatem ab– solutam contendebant. «Sunt autem stulti qui dicunt: non poterat r,liter sapientia Dei ho– minem liberare nisi susciperet hominem, et nasceretur de foemina, et a peccatoribus omnia illa pateretur. Quibus dicimus: poterat uti– que» (13). (10) RICHARDUS A STO. VICTORE, De Verbi Incarnatione, c. 8; PL., 196, ~004. (11) SUAREZ, in h. l. (12) In III sent., dist. 20, q. 1, a. 4. (13) De agane christiano, 11, 12; Journel, 1577.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz