BCCCAP00000000000000000000548

140 DE VERBO INCARNATO, th. 25, n. 193-1S6 nitatern et convenientiarn dationis est actus liberalitatis» (5). Ergo In– carnatio Verbi non fuit simpliciter necessaria, supposita mundi crea– tione, sed libera. Pars 3.ª: Nec est necessaria supposito hominis lapsu. 194. Adversarii.-Hermes et Gunther putarunt Deum, supposito ho– minis Zapsu, teneri ad ordinem reparationis instituendum per Verbi In– carnationem. Censura.- Est doctrina comrnunis et certa. 195. Probatur.-Bona, per peccatum deperdita, erant supernatura– lia, ac proinde indebita. Jamvero magis indebitum est bona culpabiliter amissa iterum restituere quam ea primo conferre. Ergo si Deus non te– nebatur bona supernaturalia primo conferre, a fortiori dicl debet ip– sum non teneri ad eorum restitutionem. «Universa igitur massa poenas debet, et si omnibus debiturn darnna– tionis suppliciurn redderetur, non injuste procul dubio redderetur» (6). Pars 4.ª: Nec est necessaria supposita voluntate Dei reparandi hominem. 196. Adversarii.-Aliqui dixerunt Incarnationem Verbi fuisse sim– pliciter necessariam supposita voluntate Dei redimendi genus huma– num, quia nullum aliud esset remedium quod congruenter eligeretur a Deo ad reparationem hominis; ita Tournely, et Liebermann (7). Hanc sententiam sustinuit Stus. Anselmus, primus omnium, uti vi– detur, qui quaestionem praesentem scholastice attingere ausus est (8). Scripsit enim Stus. Anselmus opus quoddam, sub titulo: Cur Deus horno, eo fine exaratum ut infidelibus probaret sine Christo nihil expli– cari posse, omnia autem in Christo facilem invenire solutionem. Sti. Anselmi argumentatio paucis verbis huc redit: Existit peccatum in mundo; est factum quoddam quod oculis omnium statim percellit, quodque a númine umquam negari potest; immo existit et peccatum ori– ginale, quod scilicet ab uno commissum, in omnes ejus pasteros propa– gatur; cum igitur peccatum ruina sit hominis atque perditio, dicendum est quod omnes omnino homines debeant necessario damnari, vel quod suam culpam debeant condigne expiare; non igitur est aliud quod possit mente cogitar!: vel aeterna damnatio vel condigna pro peccatis expiatio. «Necesse est ergo, ait ipse, aut ablatus honor solvatur, aut poena sequa– tur» (9). Sed impossibile est quod omnes omnino homines in aeternam damnationem sint irremisibiliter destinati, quandoquidem secundum ideam divinam sedes, ab angelis malis amissae, occupari debeant in caelo ab hominibus sanctis. Sequitur proinde necessitas expiationis; at ab ho- (5) Contr. Gent., lib. 1, c. 93. (6) STUS. AUGUSTINUS, De nat. et grat., c. 5, n. 5; PL., 44, 250. (7) TOURNELY, De [ncarnatione, Q. 4, concl. 4; q. 5, ª· 1; LIEBERMAN1', Institut. theol., t. 3, lib. 1, c. 3, a. 3, 5. (8) STUS. ANSELMUS, cur Deus hamo, lib. 1, c. 4; lib. 1, c. 25. et lib. 2, c. 12. (9) Ibid,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz