BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE INCARNATIONIS, th. 25, n. 190-193 139 Prob minar.: Incarnatio ex parte Dei est opus misericordiae et caritatis, juxta illud: «Deus... dives in misericordia, propter nimiam suam caritatem, qua dilexit nos..., convivificavit nos in Christo» (1). At– quí opera caritatis et misericordiae sunt libera, et non absolute neces– rnria. Ergo Incarnatio V,erbi fuit libera ex parte Dei. 2. 0 ) Si Incarnatio Verbi fuisset absolute necessaria, Verbum incar– natum fuisset propter bonitatem intrinsecam ipsius Incarnationis. At– qui Verbum incarnatum est «propter nos homines et propter nostram salutem, et incarnatus esü (2). Ergo Incarnatio non est absolute neces– saria. Pars 2.ª: Nec est necessaria supposita mundi creatione. 191. Explicatio terminorum.- Necessarium potest esse hypotheti– cum, et est illud quod est necessarium in ordine ad aliquem finern ob– tinendum. Ejus divisio. Necessarium hypotheticum potest esse necessarium sim– pliciter et secundum quid; simplici.ter necessarium dicitur quando sine ipso finis obtineri nequit, ut cibus ad conservationem vitae; secundum quid necessarium dicitur, quando sine ipso finis obtineri potest, sed non ita facile, ut navis vd equus ad iter faciendum. Sensus theseos est quod Incarnatio Verbi non est necessaria, sup– posita mundi creatione, ad perfectionem et complementum mundi. 192. Adversarii.- Hanc thesim impugnarunt Qptimistae, secundum quos Deus, si creare velit. necessario eligere debet mundum omnium op– timum; unde Deus, supposita mundi creatione, teneretur Incarnationem instituere, eo quod creatlo mundi sine ipsa non esset optima, nec glo– riam Dei plene manifestaret. Hanc sententiam docere videntur Raymundus Lullius, et Malebran– che, Leibniz et Rosmínius (3). 193. Censura.-Est doctrina communis et certa. «Hanc senten– tiam (Lullii) damnant theologi tamquam ad mínimum temerariam, cum hoc beneficium apud sanctas et Patres tribuatur misericordiae et beneficentiae Deh ( 4). Probatur. a) Cum Deus sit omnino líber, non tenetur mundum creare omnibus numeris absolutum. Ergo non tenebatur Incarnatio– nem perficere in ordine ad perfectionem mundí. b) Deus in Incarnatione non seipsum, sed alia a s,e perfecit, seip– sum naturae humanae communicando. Jamvero «dare autem non prop– ter aliquod commodum ex datione exspectatum, sed propter ipsam bo- (1) Ad Eph., 2, 4. (2) DENZINGER, 86. (3) RAYMUNDUS LULLIUS, Ars. Magna, dem. 8; LEIBNIZ, Theodicée, essnis sur la bonté de Dieu, n. 282 ; MALEBRANCHE, Traité de la nature et de la grace, diss. 1, a. 1 et 2; RosMINI, prop. 18; DENZINGER, 1908, (4) DE LUGO, in h. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz