BCCCAP00000000000000000000548
136 DE VERBO INCARNATO, th. 24, n. 186-187 hypostaticam, in -eo consist-ens quod naturam creatam trahat ad suam propriam subsistentiam seu hypostasim, ita ut Filius, qui ab aeterno subsistit in natura divina, subsistere incipiat in hac natura cr-eata. 2.") Valde convenit D-eo illud quod maxime inservit ad ejus per– fectiones manifestandas. Atqui in Incarnationis mysterio modo excel– len tissimo manifestantur divinae perfectiones. Ergo. Ad r-em Stus. Tomas: «Per Incarnationis mysterimn monstratur si– mul bonitas et sapientia, justitia et potentia Dei vel virtus. Bonitas qui– dem, quoniam non despexit proprii plasmatis infirmitatem. Justitia vero, quoniani, homine victo, non alío quam homine fecit vinci tyrannum, nec vi eripuit ex marte hominem. Sapientia vero, quoniam invenit dif– ficillimi pretii decentissimam solutionem. Potentia vero, sive virtus in– finita, quoniam nihil est majus quam Deum fieri hominem» (3). Pars 2. 0 : Incarnatio est homini valde utilis. Censura.- Est doctrina communis et certa. 187. Probatur. l.º) Per Incarnationem natura humana elevata est ad maximam dignitat-em et excellentiam quatenus evecta ad ipsum esse personale Verbi qua subsistit. Atqui hoc est homini valde conveniens. Ergo. 2.º) Per Incarnationem natura humana reparata est a debito pec– cati, et ad pristinum statum restituta. Atqui hoc maxime conveniens est et utne homini. Ergo ... 3.º) Per Incarnationem horno lapsus promovetur ad bonum et a malo removetur. Atqui hoc -est homini valde conveniens. Ergo. Promovetur ad bonum, quia -ejus fides certificatur, eo quod inniti– tur testimonio ipsius Filii Dei; ejus spes roboratur, eo quod majorem certitudinem acquirit vitae aeternae; ejus caritas -excitatur, eo quod Deum sic nos amantem facilius est redamare; denique ad opera su– pernatura1ia non parum -excitatur, eo quod ipsemet Deus se praebeat exemplar bonorum operum. Removetur a malo, eo quod horno lapsus -edocetur tum de peccati gravitate ad cujus condignam reparationem ipse Deus incarnari debuit, tum de ipsius dignitate, juxta illud Sti. Leonis: <<Agnosce, o christiane,. dignitatem tuam, et divinae consors factus naturae, noli in veterem vili– tatem degeneri conversatione redire. Memento cujus capitis et cujus– corporis sis membrum. Reminiscere, quia erutus de potestate tenebra– rum, translatus es in Dei lumen et regnum» ( 4). 4. 0 ) Per Incarnationem Christus ut hamo obtulit Deo Patri condig– nam satisfactionem pro peccatis hominum. Jamvero hoc maxime con– veniebat homini. Ergo... Et ratio est quia maxime conveniens erat ut horno, qui a diabolo (3) III, q. 1, a. 1; cfr. etiam DE LuGo, De Inoarnat., disp, 1, sect. 2. (4) STUS. LEO MAGNUS, Sermo de Nativitate, 1, c. 3; PL., 54, 192.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz