BCCCAP00000000000000000000548

DE CONVENIENTIA INCARNATIONIS, th. 24, n. 184-186 135 CAPUT I DE CONVENIENTIA INCARNATIONIS TBESIS 24.•: Incarnatio Verbi fuit opus in se decens, homini vero valde utilis, et quoad circumstantias valde conveniens. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti de convenientia Incar– nationis tum in se ipsa con.siderata, tum in ordine ad circumstantías personae et temporis; et dicimus eam fuisse omnibus modis conve– nientem. Pars l.ª: Incarnatio fuit in se opus decens. 184. Explicatio terminorum.- Opus decens dicitur illud quod est conv,eniens, ita ut nullum jus Iaedat; potest esse decens in se vel prop– ter aliquem finem. In se, quando opus, in se ipso consideratum, congruum est in or– dine ad illum qui illud perficit. Propter aliquem finem, quando opus, etsi in seipso minus congruum eo quod jura agentis laedere videatur, conveniens tamen fit ob fi– nem sibi propositum. Sensus est quod Incarnatio Verbi fuit opus valde conveniens Deo, non tantum propter finem, nempe restauratione111. et liberationem ho– minis a peccato, sed etiam in seipsa. 185. Adversarii. 1. 0 ) Judaei et Gentiles Christum crucifixum exis– timabant scandalum vel stultitiam: -s.Praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam> (1). 2. 0 ) Aliqui Catholici, ut Lessius, putarunt incarnationem Verbi non fleri sine humiliatione et exinanitione divinitatis, convenientem tamen fuisse ob finem, scilicet redemptionem hominis (2). Censura.- Est doctrina salteni theologtce certa. 186. Probatur. l.º) Deus est suhüne bonus, ihimo ipsa bonitas Atqui summo bono convenit summo modo communicari. Ergo Incar– natio, per qun.m Deus se ipsum communicat creaturae rationali, valde conv,enit Deo. Deus, in creatione mundi, sese communicavit tantum secundum do– na naturalia; in gratict sese communicat secundum quamdam participa– tionem creatam, etsi supernaturalem; in gloria sese communicat secun– dum seipsum, sed tantum in esse intelligibili. Remanet igitur alius modus communicationis omnium ,exc-ellentissimus, scilicet secundum U7!-ionem (1) I ad Cor., 1, 23. (2) LEssrus, De praedestinatione Christi, n. 13.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz