BCCCAP00000000000000000000548
DE CONVENIENTIA INCARNATIONIS, th. 24, n. 182-183 133 ut singulae vires animae sibi relinquantur. Revera gaudium beatificum et tristitia sensibilis invicem non excludunt, neque ex parte objecti, quia non sunt de eodem, neque ex parte rnutationis corporalis, quia gaudium est sine motu corporis. Repugnat ex hac parte coexistentia doloris sen– sibilis, qua cor constringitur, curn gaudio sensibili, quo cor dilatatur. Cor enirn simul constringi et dilatari nequit. c) Ubi animae beatae unitur corpus passibile, non repugnat coexis– tentia tristitiae in appetitu rationali cum gaudio beatifico. Non enim mutuo sese excludunt ex parte objecti, quia non sunt de eodem secun– dmn idem; gaudium siquidem Christi erat de Deo viso et de rebus crea– tis visis in Deo; tristitiam vero ingerebant mala, ut conjuncta apprehen– sa in seipsis per scientiam infusam et acquisitam. Nec sese excludunt ratione intensitatis, quia mllla assignari potest ratio, cur actus spiritua– lis, cui scilicet sensus aut imaginatio nullatenus participant, intensitate sua alinm actum impedirent, praesertim accedente confortatione lumi– ne gloriae» (14). Et cum his explicit pars prima nostri tractatus; consideratio nunc est vertenda ad ea quae Verbum Incarnatum egit et passum est prop– ter nos homines et propter nostram salutem. PARS SECUNDA Soteriologia, seu de opere Redemptionis. 183. Introductio.-- De magno illo pietatis sacramento quod, juxta Apostolum, «manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, ap– paruit angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est in mundo, as– sumptum est in gloria» (1) nunc dicturi, haud levis timar neque ina– nis incapacitatis nostrae sensus nostrum invasit animum; nec imme– rito. nam quis mortalium ausus est umquam tutn pede animoque se– reno arcanum Redemptionis mysterium introspicere, si ipsum Aposto– lum Paulum, ad tertium usque caelum ascensum et ad terram reducem, 1/idemus dicentem: «O altitudo divitiarnm sapientiae et scientiae Dei! quam incompresensibilia sunt judicia ejus et investigaoiles viae ejus (2); quis enim mortalium velum tan ti mysterii removere feliciter existimavit, si Ecclesiam ipsam, dilectam Christi Sponsam, cui omnia revelarat Jesus secreta, Ioquelae jam fere nesciam, contemplamur cla– mantem: <<0 mira circa nos tuae pietatis dignatio! O inestimaoilis di- (14) VAN NOORT, op. cit., pag. 93; cfr. BILLOT, op. cit., th. 24; GALTIER, n. 390; HERVÉ, op. cit., n. 560; SThS., op. cit., n. 365-368; J. B. MANYA, La psico– logía de la inteligencia de Cristo y sus derivaciones en la vida afectiva del Redentor, in RevEspTeol., 3 (1943), 7-30; LERCHER, op. cit., n. 104. (1) J Tim., 3, 15. (2) Ad Rom., 11, 33.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz