BCCCAP00000000000000000000548
132 DE VERBO INCARNATO, th. 23, n. 181-182 a) Ut pro peccatis nostris satisfaceret; «unus autern pro peccato alterius satisfacit, durn poenam pro peccato alterius debitam in se suscipit» ( 12). Jamv€ro Christus poenas pro peccatis nostris in se sus– cipiens, potuit pro p€ccatis nostris satisfacer€. b) Ne €jus natura assumpta vider€tur phantastica, prout delirarunt Manichaei. e) Ut ex€mplar pati€ntiae in doloribus subeundis nobis €xhiberet. 182. Scholion: De coexistentia visionis beatificae cum passionibus tu.ro animae tum corporis.--Gravis nunc occurrit difficultas, cujus solu– tio difficillime omnino a theologis invenitur; quaeritur enim quomodo vel utrum possint coexistere in eodem subjecto visio beatifica, quae de se satiat animam, et passiones et dolores, qui relinquunt in ea aliquid desiderandum. Et difficultas crescit si consideres quod contraria nequeunt esse in eodem subjecto. Jamvero gaudium visionis beatificae et tristitia con– trarie opponuntur. Ergo nequeunt in eodem subjecto esse. Respondebunt fortasse aliqui theologi dicendo haec esse incompossi– bilia si res naturaliter consideretur, non vero si admittatur miraculum; at sapienter respondet el. Billot: «Primo quidem de hujus miraculi in– trinseca possibilitate dubitari potest; deinde vero non satisfit. Sequere– tur enim Christum in terris fuisse continuo in statu quodam innatura– li, quod videtur magnum inconveniens, et quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi» (13). Negari nequit hoc responsum el. theologi magna vi pollere, ideoque censemus in hac re miraculum non esse admittendum. Sed neque admittendam censemus sententiam M. Cano (caeteroquin nimis facilem) secundum quam Christus habuisset actum visionis in intellectu, sed quandoque careret actu gaudii in voluntate. Nos autem in re tam difficili non audemus aliquid novum in medium afferre, et ideo sequentia desumimus ad litteram, a el. Van Noort exarata: ,<Substantia beatitudinis consistit in visione Dei, quae licet creatu– ram spiritualem qua talem plene satiet, non explet formaliter per seip– sam omne desiderium hominis, compositi scilicet ex anima et corpore; unde ad integram hominis beatitudinem insuper requiruntur quaedarn, bona accidentalia, quae reducuntur ad corporis incorruptibilitatem. Hanc autem. visio Dei exigitive quidem affert (quatenus scilicet animae bea– tae, si corpori unitur, per se competit corpus glorificatum); non vero efficienter, quia anima Deum intuetur quatenus est intellectualis, cor– pus vero informat quatenus est vegetativa et sensitiva, et quia in vi– sione Dei nec sensus nec phantasia quidquam communicant. Quibus suppositis, dicimus: a) Non repugnat animam beatam uniri corpori passibili. Ratio pa– tet ex praedictis. Neque dici potest hanc unionem fuisse in Christo con– tra rectum ordinem convenientiae, quia finis lncarnationis, redemptio scilicet generis humani, eam exigebat. b) Ubi animae beatae unitur corpus passibile, non repugnat coexis– tentia doloris in parte sensitiva cum visione Dei, sed ad hoc sufficit, ( 12) III, q. 14, a. l. (13) BILLOT, op. cit., pag 276.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz